Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/349

E Wikisource
Haec pagina emendata est
319
liber quartus

conversâ; Angli praeferoces.Angli, ne Gallorum ope (quibus se navigationis audaciâ, animorum ferociâ, rebusque omnibus anteponunt, et unâ elegantiâ lubentes cedunt) Rex frenum sibi, ut dictitabant, religionis imponeret, quo mox regni compedes constringeret graviores. Sed quia tantae expediendae conjurationi taciturnitas necessaria; et ingenti classe exercituque opus erat, quam curiatis Comitiis decerni oportebat; Arausicanus edixit, maximam Hollandensium rem agitare, quam vulgari, et perdere juxta esset: quare tribus spectatae pietatis in patriam, fide integerrimis, auctoritate gravissimis viris rempublicam demandent, quibuscum agat. Singularis Hollandensium in Arausicanum fides.Et apud Hollandenses renovato insigni Atheniensium et Aristidis exemplo, fides habita est: et consilium intra quatuor omnino stetit; aes de aerario depromptum; ingens classis milite instructa. Jacobus futura veritus classem et exercitum auxit, validam sane Regni tutelam si terrestres copiae fidae, maritimae fortunatae. Quo tempore Caraphaeus Viennam pervenit?Interea Arausicanus ab Hollandiae littoribus solvit, dum Caraphaeus Viennam pervenit, quocum Caesar de pace deliberaret.



caput iv.

Caesari pacem suadet: et ad eam instituendam aegrotanti Lotharingio suffectus, ex Veneti Pontificiique Legatorum consensu Pottendorfium mittitur, quid Turcae Legati adportarent, exploraturus.


Saeva belli stipendia.Cui per haec rerum argumenta suadet: Hungariae Regnum erogandis stipendiis exantlatum; Transylvanos tribuenda tam longe ope jam fessos; provincias hereditarias ad languorem datas; aerarium ferme exhaustum. Quanquam Polonum Regem Austriae Domus studiosumRespublica Polonica belli pertaesa., tamen Reipublicae Tartaricum bellum, totiens aut inritum, aut noxium, jam molestum. Veneti sapientes in rebus prosperis habere modum.Venetam Rempublicam ingentem eo bello terrarum et marium tractum jugi prosperitate quaesivisse; ut si ad Euboeam non offendisset, tamen secundae fortunae modus Venetos sapientes ad pacem impelleret. Romanus Pontifex jam moriturus.Romanum vero Pontificem annis gravem; nec facile alium aequa nominis Christiani pietate et animi altitudine siuccessurum.

Turcica potentia in adversis rebus ingens spectata.
Prosperae fortunae moderandum,
Et ob idipsurn Turcicam potentiam metuendam, quod tot tantisque belli cladibus acceptis nedum adflicta non sit, sed sernper ingentes vires tanquam integra repararit. Recens et declinandum exemplum: ultimo bello Gallico, cum Lu-