Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/351

E Wikisource
Haec pagina emendata est
321
liber quartus
lorum Regis Legato Senatum non dedisse, antequam eum venire cognosset ut Regis sui nomine cum ipso de Alba-Regali capta gratularetur: atque adeo Legatum, qui de sua legatione justum documen non edat, admitti neminem. Heic Effendis respondit, de tanta erga se benevolentia futurum olim gratiae referendae fortasse locum: aequum quod petit petere. Igitur sciat, sibi extra ordinem Legatis suum Musulmanorum Dominum magnam fidem habere, et summam pacis faciendae potestatem fecisse; Taciturnitas Turcicae Legationis de pacis conditionibus.sub capitis poena edixisse tamen, ne in alienas quam Caesaris manus Imperatoris sui literas darent: quare se, uti conditiones pacis conceptae sint, prodere mortalium posse nemini: id vero palam profiteri, Legati Turcae novum Soleymanis regnum nunciant Caesari.
Inter Nuncium et Legatum discrimen.
sibi a Soleymane mandatum, ut principio Caesarem faciant certiorem, ipsum pacis studiosum Musulmanorum Imperatorem creatum, deinde de pace rogent. Ibi tum Caraphaeus excepit: id officium nunquam eos ante eum diem, nisi per Imperatoris Viatores[1] cum Principibus sociis usurpasse, quos oportet scire, novum sibi impositum Dominum; sed cum Rege aeque summo ac belligerante id nullam omnino adferre utilitatemUtilitas mater omnis aequi juris., quae omnis aequi juris parens habetur. Itaque ut novum Soleymanis Regnum adportent, neque jus gentium id cavere, neque ab Europae Regibus in moribus receptum maxime si ab aperto hoste veniant, et quanquam non ab aperto, suspecto tamen. Turcarum de conditionibus pacis taciturnitas suspiciosa, ne subdola sit legatio.
Ejus rei conjecturae.
Consilium Turcarum tentatur.
Ea autem conditionum taciturnitate eos augere Caesari suspicionem, non sincere de pace actum venire; ut qui jam comperit, novas Constantinopoli exortas turbas, et Soleymanem cum quatuor equitum millibus Hadrianopolim confugisse. Itaque ipsum eos in speciem legasse ut populum Constantinopolitanum tranquillet, qui eam cupit et flagitat. Eorundem spes retunditur.Sed non esse, ut Caesarem Gallorum armis implicandum sperent, cum Gallia majus habeat negocium, et magis ex sese. Hollandenses enim per id ipsum tempus, quo haec dicat, classem maxime formidandam contra Brittanniam Gallis sociatam solvisse. De non sincera pace conjectura altera.Hanc autem gravescere de eorum sinceritate suspicionem, vel maxime ex eo quod Techelium adhuc in sinu foveant, et suos exercitus ei ductandos committant. Consilium Caraphaei Turcis datum de Techelio custodiendo.Sed enim se eos familiariter monere ut de Techelio sibi caveant, ne pacis negocio in caussam cadant, qua eum exhibere, ut maxime velint, non possint: metum enim subesse ne alio confugiat, satis gnarus, aemulos, aut hostes

Vici Op. lat. T. I.
21
  1. Ita visum latine referre quot Turcae Siausios appellant.