Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/352

E Wikisource
Haec pagina emendata est
322
de rebus gestis a. caraphæi

Reges uti perduellibus quidemCur de perduellibus Reges in foederibus nullam habent rationem.
Egregia Caesaris socialis fide.
, sed in foederibus nullam de iis rationem habere in communem regnorum securitatem: et eadem familiaritate iis consulere, ut ab una Caesaris moderatione suis adflictis rebus levamen expectent. Sciant tamen, praeter cetera eum velle ut suis Foederatis satisfiat, nec aliter pacis negocium instituturum: tanta fide et constantia perstare belli societatem. Mala Legatorum mens.Quod disserebat Caraphaeus ad obtinendam Caesari in foederibus servandis dignitatem, Turcae in utilitatis partem detorquent; et putant eum haec praedicare, ut sive ii Foederatis facerent satis, Caesar omnium et potentior et felicior multo plura et majora petere possit; sin satisfacere nolint, amplissimis conditionibus eum in tanta sociali constantia et fide pacandum esse. Constans Effendis silentium.
Et praeciosa postulatio.
Igitur Effendis, ne qua a Caraphaeo perrumpantur, trasmissis omnibus, eo transilit: multa exempla prodi, et morem in gentium jure fundatum, Legatis liberum per hostes patere iter: se Viennam ad Christianorum Imperatorem missos: integrum ei aut in oblata convenire, et edicere locum ubi per viros ad id electos pacis conditiones disputentur, aut se domum omni re infecta remittere.



caput v.

Quae pacis conditiones Turcis dandae sint censet: mox cum Ernesto Rudgero Starembergio et Udalrico Kinskio delectus, qui Viennae cum Tureis de pace agat. Et quibus dc caussis ab inrito congressu discessum.


Legati Turcae Vienam contendere, et Caesarem adire obfirmati.
Quo tempore Viennam perveniunt?
Ita Turcis Oratoribus Viennam pertendere confirmatis necesse omnino fuit Caesari Aulam dare, quo media ferme hyeme tandem pervenerunt: per quod tempus Arausicanus prius adverso mari repulsus, deinde secunda navigatione ad Brittanniae oras adpropinquarat; et densis nebulis feliciter suam obtegentibus, regiam classem fefellerat; dubiamque certaminis aleam inexpertus ad ea litora adpulerat, et consentientibus studiis exceptusArausicanus Brittannia potitus., faustisque ominibus Brittanniae Liberator adclamatus. Nam regius exercitus ab Rege sensim deficere; mox Proceres mutarunt fidem; tandem res novas ipsi Optimates amplexi. Brittanni Regis miserae et adflictae fortunae.Rex infando patris exemplo, majestatis vim tentare deterritus, uxorem et infantem filium in Galliam praemisit; mox ipse quoque clam eodem confugere. Vulgi mobilitate.Sed tempestate retractus, ab mobili vulgo agnoscitur. Eâ fortunae miseriâ, quod Rex pridie terra marique