Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/356

E Wikisource
Haec pagina emendata est
326
de rebus gestis a. caraphæi

bat praeterea, ut per eas incolae Christiani tributo levarentur.

Turcae Christianorum conditiones tantum ut immanes demirati, quantum Christiani Turcarum attentas. In utramque partem disputatorum summa.Et quanquam heic multa in utramque partem de belli jure et fortuna dicereutur; Imperiorum vires expensae, rerum porro gerendarum facultates expositae, opportunitates ostentatae; et a Christianis Numen foederum injuriâ fractorum vindex, a Turcis Mars communis, et rerum omnium maxime bellicarum vicissitudo commemorata, tamen res utrinque integra stabat.

Nova opportunitas oblata Christianis contra Turcas.Interea nova extitit opportunitas Caesari ut nihil de postulatis remitteret. Nam a Guilielmo Arausicano primum novi Regni facinus fuit, Anglicis Comitiis suadere, contra Galliam sumendum bellum; ad quod Hollandenses quoque concivit, et in ejus societatem Caesarem, complures Germaniae Principes, Sabaudiae Ducem, Hispanumque Regem pertraxit.

Anglus et Hollandensis pacem promovere conantur;
Sed frustra.
Hinc cum diu Turcicae pacis negocium haereret, Angli et Hollandenses Viennam legarunt, qui pacem promoverent, ut Caesarem ab Turcis ociosum ad se totum converterent; sed nihil magis res expedita. Caesar permittit Legatis Turcis, ut ad Soleymanem scribant.Igitur Caesar, ut praecideret moras ex eo obtentu forte natas, quod Turcae potestate se instructos negabant, ut in quae Chrisiani peterent convenirent; iis permisit ut ad Soleymanem scriberent, qui ipsis ampliora mandaret.

Primus Vezirius Rempublicam Turcicam restituit.
Genegienem et Gedichum opprimit.
Æs conquirit, exercitum et classem parat.
Venetorum res adversae.
Sed Soleymani interea Primus Vezirius jam Rempublicam restituerat. Nam Gengienem et Gedichum turbatores Imperii per dolos feliciter oppresserat, pecuniam undique etiam e sacris conraserat, arma graviter imperarat, classem refecerat; Liberium Geracharium, hominem per Peloponnesum latrociniis infamem, contra Venetos conciverat, qui Euboeam iterum tentare inausi Malvasiam obsidere; sed laevo Marte. Moschi Caesares in Tauricam Chersonensum, ubi Hami Tartarorum sedes, ingentem exercitum expediere, qui Przecopum regni claustrum in Isthmo situm obsedere: Moschorum a Tartaria accepta clades.sed a Tartaris Precopensibus miseram accepere cladem, qua ad quadraginta Moschorum millia caesi; et ni Cosacchorum virtus ingruentem hostem depulisset, omnes ab internecione non procul aberant. Polonicae Reipublicae cessatio Valachiae infecta.Polono autem Regi Valachiam invadere animus erat; sed in Comitiis ea non probata provincia Tartarorum invasionibus et rapinis relicta est: quibus summi Poloniae Litthuaniaeque armorum duces commoti, festinanter equites peditesque ferocis-