Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/358

E Wikisource
Haec pagina emendata est
328
de rebus gestis a. caraphæi

tientem Foederatorum seu belli seu pacis voluntatem persperissent, Dant meliores conditiones Caesari;tandem meliores has conditiones dederunt: Se Caesari omni ditione inter Savum Danubiumque ab eo occupata cessuros; et Themiswar dedituros quoque, modo sibi Bellogradum restitueretur: Venetisque;Venetos autem omnia bello parta optimo sibi jure habituros; sed nihil magis acceptae suntSed repudiatae.: itaque re omni infecta ad suos rediere.


caput vi.

Censet de numero auxiliorum, quae Caesar Rhenanum ad bellum mittat.


Ordo scribendi excuratur.Tam multa et varia his tribus praeteritis, quos narravimus, annis Caraphaeus simul gessit egitque, ut satis commixta et perturbata eorum fuisset expositio, si unum temporis ordinem spectare voluissem. Apposita similitudine.Quare mihi saepe quod olitores faciunt imitandum fuit, qui quum inrigant hortos, aquam non ante in secundos surculos derivant, nisi priores, in quos duci coepit, adtributum humorem questum satis sit plane omnem exhauserint. Ita excusatione dignus videar, si superioris anni res, quantum ad pacis expositionem faciebant, modo strictim narratas, hoc loci latius retexerim; ut argumenta, de quibus agitur, quemadmodum genere diversa, ita et locis divisa sint.

Imperoi Germanici de Gallia querelae.Rhenano exorto bello, ab Ratisbonensi Conventu edictum propositum, in quo Germanica Respublica ab Gallia injustam sibi inlatam vim, vicennales fractas inducias, et in Monasteriensis ac Neomagensis pacis leges factum esse querebaturGallus Romani Imperii hostis judicantus.
Germaniae ad Caesarem contra Gallum preces.
Eximia Caesaris fides.
Deliberat de auxilio ad Rheni ripam mittendo.
: proinde Imperii Romani hostem judicari: et versae ad Caesarem preces, ut cum Turcis pacem inire malit, victriciaque arma ad Germaniam ab Galliae injuriis vindicandam converteret. In quo rerum articulo Caesar Turcis Ablegatis permisit ut ad suum Patrum Consilium scriberent, quo amplioribus de pace mandatis ornarentur; ac iuterea temporis de auxilio ad Rhenanum bellum ferendo consultabat.

Lotharingius censet ut potenti exercitu Caesar Germaniae trepidanti adsit.Lotharingius censebat, Caesarem valido exercitu sociis Germaniae Principibus adesse oportere; neque expedire ut per Hungariae deserta ac desolata bellum gereret, et sociorum celebres urbes, cultosque agros a Gallis diripi, incendi, vastari, sanctissimum Imperatorum cinerem pollui ac dissipari pateretur: neque prudentis esse ac generosi