Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/359

E Wikisource
Haec pagina emendata est
329
liber quartus

Regis alienum Imperium fortiter quaerere, et pati suum per negligentiam amitti. Decere autem Germaniae primum et potentissimum Principem in sociali gerendo bello alios auxiliorum copia anteire. Id socios flagitare, a Gallorum celeri pelata alios jam oppressos, alios mox opprimendos. Et metuendum, ne aut nullâ aut infirmâ a Caesare conlata ope, nacti justum obtentum ab eo desertos esse, ad hostes cum gravi Austriaci Imperii pernicie convertantur.

Quidam solertes rerum, sed iniqui aestimatores haec suadere Lotharingium existimabant, quod is cum suis Caesaris res commisceret; spe, ut conversis ad Rheni ripam armis, Lotharingia sibi ex pacis conditione redderetur. Caraphaeus modestum auxilium a Caesare mittendum censet.At Caraphaeus eum et ex Austriacae rei diligentia haec dicere, et tamen non oportere censebat, exercitum aestivis ad Bellogradum aerumnis lassum longissimo agmine media hyeme ab Savo ad Rhenum usque procul dubio confici: Turcas non sedulo de pace agere; et omnino inutile, prae studio plurima complectendi, vasto Hungariae Regno nec satis munito excedere, ac relinquere hosti nuda omnia et exposita ad omnes ictus. Heic vero illud fieri, alienam rem curare inanis gloriae aviditate, et pati suam negligentiâ perire. Nondum Hungaricum regnum omnino constabilitum; bonam magnamque partem armis receptam; Victis cum victoribus infida amicitia.
Infirmorum consilia.
victis cum victoribus fidam raro amicitiam; et quos vi ad officium revocaveris, vi quoque continendos: nam qui non valent opibus, fortunam tempusque expectare. Cum igitur conjurationis Eperiesinae non extinctum omnino sit sed occlusum incendium, una re a Turcis ad Danubium prospere gestâ, et Techelio nocendi occasiones captante, inclusa odia cuncta repente proruptura. Ærarium autem impar uni bello, quod fere semper in hostico gestum est, vetat altero aeque gravi et sumptuoso per socios amicosque agros gerendo implicari. In bellis suscipiendis principio expendendae vires.
Bellorum initis libera, exitus necessarii.
Ac si in omni incipienda re principio diligenter expendendum quid possis, in bellis maxime necessarium: ea enim libere sumi, ceterum aegerrime desinere; nec in ejusdem potestate eorum initium et finem esse. Turcam, ubi viderit divisas Carsaris vires, et infirmam adhuc Hungariam conspexerit, animos resumpturum: nihilque tuto in tanto despici hosteQuivis hostis non contemnendus.
Mirae communis Martis vices.
Formidandae Turcarum opes.
, cum si vel infirmum spreveris tuâ negligentiâ valentiorem efficias: et saepe spectatum, a communi Marte victos erigi, adfligique victores. Ob id unum victorias Caesari noxias, quod eae ducibus hostis contemptum crearint. Jam Viennensi Turcarum clade id Imperium concussum et plane eversum putasse; sed Tur-