Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/36

E Wikisource
Haec pagina emendata est
6
de nostri temporis

tari, et qua ratione possint: quae autem non possint, cum quibus antiquorum incommodis compensentur. Res nova est, ni fallor; sed tam scitu necessaria, ut mirum, quod nova sit. Invidiam declinaverim, si me non tam nostra, vel antiquorum incommoda reprebendere, quam utriusque aetatis commoda componere velle existimetis. Vestra caussa est: ne si plus quam antiqui aliis in partibus scitis, aliis minus sciatis: sed habeatis rationem, qua plus quam antiqui in ipsa summa scire possitis: et quae nostrae Studiorum Rationis incommoda vitari non possunt, incommodorum antiquae memores aequo animo perferatis.

Et quo rem facilius intelligere totam possitis, illud internoscatis oportet, me non heic scientias scientiis, artesque artibus nostras, et antiquorum comparare: sed quid nostra Studiorum Ratio antiquam vincit; ecquid ab ea vincitur, et quo pacto, ne vincatur, disserere. Quare novae artes, scientiaeque, et nova inventa a novis sciendi instrumentis, adjumentisque, si non separanda, distinguenda sunt tamen: illa namque studiorum materies est; haec via et ratio, proprium nostrae Orationis argumentum.

Argumenti partes.Studiorum enim ratio tribus omnino rebus omnis contineri videtur: instrumentis, adjumentis, et fine. Instrumenta enim ordinem complectuntur: nam qui instructus ad aliquam artem, scientiamque addiscendam accedit, rite et ordine accedit. Instrumenta autem praeeunt: adjumenta comitantur: finis vero, quanquam sequitur, ad eum tamen studiosi et a principio, et per omnem studiorum rationem spectare debent. Pro hoc item ordine nostram Orationem dispensemus, ut primo de instrumentis, tum de adjumentis nostrae Studiorum Rationis disseramus. De Fine autem, quia per eam, uti sanguis per totum corpus, diffunditur; quemadmodum sanguinis motus, ubi sensibiliores arteriae sunt, observatur; ita, inquam, de nostrae Studiorum Rationis Fine, ubi is magis emineat, disputabimus.

Nova autem scientiarum Instrumenta alia et ipsa scientiae sunt, alia artes, alia mera artis opera, vel Naturae. Omnium scientiarum, artiumque commune Instrumentum est nova Critica; Geometriae Analysis; Physicae haec ipsa Geometria, ejusque Methodus, ex nova fortasse Mechanica: Medicinae Instrumentum est Chemica, et ex ea nata Spargirica; Anatomiae Microscopium; Telescopium Astronomiae; Geographiae denique polaris lapidis urna. In no-