Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/362

E Wikisource
Haec pagina emendata est
332
de rebus gestis a. caraphæi

posse copiarum partem in Delphinatum mittere ad eos turbidos coërcendos. Sed neque Germanis sat virium ad perficiendum incoeptum; nam neque Sveviam neque Franconiam praesidiis omnino esse denudandas; et Helvetios ab Gallia celeriter armata deterritos, jam a partibus integros agere: cui congruit, ut mox quoque Caesaris armis occlunt iter; quod ipsum angustissimum a Gallis aliqua copiarum parte occupari potest: unde Germanis viam vi et armis esse muniendam. Ita elusis Huningae destinatis, impedimenta devehenda; in qua re circumducendo agmina tempus acierum omne periturum. Atque haec incommoda, si Galliarum Delphinus urbem defendat; sin negligat, graviora Germanis mala daturum si, iis superiorem versus Rhenum progressis, hostis Philisburgum versus commode remearit; eique Saxone ad resistendum impare, omnem Franconiam Sveviamque ferro igneque vastandam prodi: quibus eversis tamen ei tempus auxilii Huningae ferendi superesse.

Spreta Caraphaei sententia.Sed his rationibus nihil pensis, ei provinciae decretae Caraphaeus omnia exprompte abundeque subministravit.

Mox rebus probata.
Sententia Traubachi occupandi.
Sed neque haec Caraphaeo utilis visa.
At cum non procederet, rebus ipsis mox probata sententia est. Hinc in Consilio proponunt, sex equitum millia infra Coblensium trajicere Rhenum, ut illac iter Treveros faciant, et in agmine Traubachum occupent. Sed id quoque arduum visum Carapbaeo, et intutum, absque tormentis et peditatu arcem naturâ et arte munitam capere: neque verisimile videri hostem eam protegere expeditum, per ignaviam sinere ut caperetur; et divisas Germanorum copias ab hoste facile caedi posse. Tamen consilium exequi coeptum. Tum Caraphaeus ad Capraram, qui cum Bavaro scorsum rem gerebat, scripsit[1], se eam palam improbasse expeditionem, ex qua Saxones profligari, et Svevia Franconiaque omnis exscindi funditus possent. Uti mox compertum.Quod sane factum, si Galli paullulum substitissent, nec eorum impetus Germanorum fortunae obsecundasset; nam tempori unitae vires, et cladem a Sarone Bavarus cum omni exercitu vindicavit.

Maguntiam et Bonnam reciperari decretum.
Maguntia opibus ferox.
Ita provecta jam aestate Maguntia et Bonna reciperare armis decretum est, cum in hostium fines penetrari, nisi iis urbibus captis, non posset. Maguntiam prius naturâ, nuper captam a Gallis arte quoque munitam, decem mil-
  1. Ex lib. V Epist. Caraphaei ad summos belli Duces, Principes aliosque amplissimos viros.