Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/373

E Wikisource
Haec pagina emendata est
343
liber quartus

ad Romanum Imperatorem et Hispaniae Regem scriberet, qui abstinerent hybernis Italiae Principes onerare; qui cum in nullam cum iis belli societatem venissent, uti nulla ex armis commoda, ita nulla quoque accipere damna aequum erat. Summus Pontifex pro iis scribit ad Imperatorem et Hispan. Regem.Nuncios ea de re in Germaniam Hispaniamque Summus Pontifex misit, cum ut iis gratum faceret, tum quia Italiae ocium turbari iniquo animo patiebatur. Sed quia Nuncii cessabant remitti, et hybernandi tempus adventabat, veriti ne Caraphaeus designata hyberna ad effectum perduceret, amplissimus Spata Cardinalis ex Pontificis Maximi mandato ad amplissimum Cardinalem Vicecomitem Mediolanensium Pontificem scribit, Summus Pontifex significat Caraphaeo se Italiae pacem cupere.qui Caraphaeum doceat, Summum Pontificem Italiae pacem impense cupere; eumque ipsius nomine roget ut, qua summa rerum pollet auctoritate, in haec pia Pontificis Maximi desideria connitatur; et Mantuanum integrum a partibus agere sinat. Innocentius enim in consiliis de Republica, quibus amplissimi Carpineus, Spata, Panciaticus et Albanus Cardinales conveniebant, et ab Galliae Regis Legato persuasus erat, Quae pacis conditiones ab Galliae Rege Italiae oblatae?per Gallia Regem nullam esse moram quin Italia suae tranquillitati restitueretur, cum pacem Sabaudo obtulisset, modo is Taurinensem arcem et Verruam sibi traderet; easque pace cum Foederatis hostibus facta redditurum: et Summum Pontificem Venetamque Rempublicam suae fidei expromissores dare: et aliam apud Venetos Patres obtulisse pacis conditionem, se ab Italia revocaturum arma, modo Caesar et Rex Hispanus sua quoque revocarent; ac Romanus Pontifex, Veneta Respublica et Dux Florentinorum sua fide eos id praestituros desponderent.

Igitur Vicecomes ubi id a Pontifice Maximo in mandatis accepit, cum ea de re agere cum Caraphaeo coram non posset, ut qui id temporis Alexandriae erat, per literas docuit: quibus Caraphaeus in hanc sententiam respondit[1].

Cum summo Pontifice Italiae armis turbatae invidiam a Caesare in Galliae Regem transmovet.Summum Pontificem pro sua in omnes gentis Christianae Principes aequa pietate facere, dum Galliae Regem Caesaremque tanto studio pacari cupiat: sed enim animum inducere non posse ut iniquam Caesari pacem optet; maxime cum Galliae Rex Regni proferendi cupiditate, Caesar autem pacis studio, justitiae cultu et socialis
  1. Haec epistola per omnes ferme Europae Aulas evulgata quamplurimum auctoritatis Caraphaeo comparavit, nec opinantes militarem virum tanta civili scientia et tam solida eloquentia praeditum esse.