Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/375

E Wikisource
Haec pagina emendata est
345
liber quartus

tis enim recentia) ab Gallo Rege Avenionem usurpatum; Alexandrum VII in angustias misere conjectum; ingentes turbas quas in urbe Roma Lavardinus Galliae Legatus conciverit: et prospicere expediret, Sorbonae Decreta in Pontificiae potestatis minutionem altissime penetrare. Quamobrem si et Pontificis Maximi et Principis summi partes perageret, fovere eum Caesaris exercitum deberet, Italiae ab Gallis liberatorem. Se quidem in Italia terra natum genticorum pietate adfici; sed non prae studio aequum putare ut dum exercitus, qui hereditaria Caesaris tuetur Regna, stipendiis laborat, copiae quae aliena protegunt, Caesaris aere sustententur: et milites, quibus ad Rheni ripam, si in eam provinciam missi essent, domi suae in hybernis stipendia penderentur, in diversas terras traducti, ab ipsa provincia quam servant perdantur. Igitur se non temere sperare, Italiae Principes, si haec cogitent, id oneris communi studio pro suis quemque viribus conlaturos; aliter si non vivere detur, certe victitare necessum esse; et inter postrema vitae discrimina ab ipsa natura dictari rationes expediendae salutis. Quamobrem Summi Pontificis Maximique humanitate fretum confidere, ut sinat militi Germano victum de suo aere in ejus ditionibus commercari. Quod ad Mantuanum attinet Ducem, Summum Pontificem non ignorare, eum Imperatoris Imperiique clientem esse; neque Caesarem ex libitu, sed ex Ratisbonensis Conventus placito contra Imperium facere judicasse omnes ejus clientes, qui cum Galliarum Rege amicitiam agitarint. Quare Caesarem suo jure uti, si per ejus fines hyberna disponat: ad quod onus vel intemerati obsequii clientes tenentur.

Dispositio hybernorum.His ad Vicecomitem rescriptis, statim magnam exercitus partem per Mantuani ditionem conlocat, in Monteferratensi ob arcem Casalem a Gallis insessam; in Mantuana autem, ne invicta Italiae urbs Gallis forte prodatur; alias copias in Parmensi ac Mutinensi disponit: Magno Florentinorum Duci, et Genuensi Lucensiumque Reipublicae, ut reliquas hospitio exciperent, jam per literas et inferiores exercitus quaestores edixerat. Mantuanus id aegerrime tulit: quapropter Caraphaeum obsecrabat, ut se a Gallorum Germanorumque factionibus liberum esse pateretur: qui respondit, se non plane videre qua ratione Mantuanus, Imperii Romani cliens, eo jure eximi postulet, quod omnes Italiae Principes manet, qui ab Imperio Romano beneficia acceperunt: Æqua conditio a Caraphaeo Mantuano oblata.et tamen se, quanquam iniquum faceret, in id quoque conventurum ut ei moreni gerat, modo is Galliae