Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/378

E Wikisource
Haec pagina emendata est
348
de rebus gestis a. caraphæi

perii conferant stipem. Germanos Principes, quotiens indictum iis sit tributum, pensitare; Italos satis diu vacasse, et adhuc ex Caesaris benignitate vacaturos, nisi duobus injustissimis bellis fessus ad eorum regna, Romani Imperii beneficia, tutanda descendisset. Si quibus autem gravius quam pro benefici proventu indictum sit, si ii Caesari jam tot annos belligeranti, quotannis, ut Germani, tribuissent, multo plus quam nunc semel conferunt, contulisse intelligerent. Honestas;Cogitent, eum Turcas teterrimos hostes non tam a Germania ex sese satis armata, et in communibus periculis sane invicta, quam ab Italia longo ocio fracta, et ad resistendum omnino impari procul arcere; quae si Vienna in eorum impuras manus recidisset, ejus victoriae miserrimus nunc Italia et infelicissimus fructus esset. Æquitas;Patiantur igitur aequo animo, de quibus regnis omnino excidissent, nunc Germanum militem, cujus virtute stant, sustentare; qui id exercetur, ut in omne posterum tempus constent. Utilitas.Eos enim ab Galliae armis Italiam protegere, quae si ejus arcem Taurinum occupent, Galli Regis dominatui cuncta cessura. Sabaudi Venetique laudes.Rem ipsam ex Sabaudi Venetique judiciis aestiment, quorum alter virtute, alter sapientiâ Italiae claustra custodiunt: illum oblatam a Gallo pacem vel magis cladibus acceptis, et munitissimis urbibus amissis repudiare; hos conditionem pro sponsore dignitatis plenissimam non recipere. Galliae consilium retectum.Nosse enim id esse Galliae consilium, foedus, cui vix obsistit, disturbare ac distrahere, ut mox singulos suâ ingenti potentiâ opprimat. Æquo igitur animo brevi temporis spacio hanc ineluctabilem necessitatem ferant, ut Italiâ aeternorum liberâ perfruantur. Nam sane delicias facturos, si velint ut Caesar Nissam ac Bellogradum immensae utilitatis urbes pro ipsorum salute amittat; ipsos autem breve hybernorum onus, ut sint semper salvi, non pati. Propria fortium nota.Postremo fortium virorum esse dura brevi ferre, quae longam post se sunt tractura voluptatem.

Cardinalis Imperialis pro Genuensi Republica ad Caraphaeum scribit.
Tributorum jus.
Tamen Genuensis Respublica constanter hybernorum onus abnuere: et Josephus Renatus Cardinalis Imperialis, qui Caraphaei amicissimus habebatur, pro patria haec ad eum scripserat: Tributa aut civibus ex gentium more, aut hostibus belli jure indici: suam autem Genuensium Rempublicam summa libertate constitutam, et semper de Caesare et Ziennensi maxime bello benemeritam. Genuensis de Reipublicae fundamenta.Ejus duo fundamina integritatem a partibus, et deliberationum publicitatem. Quare ubi Gallus Genuam in partibus Germanorum stare cognorit, nullo negocio eam immissâ iterum incendia-