Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/380

E Wikisource
Haec pagina emendata est
350
de rebus gestis a. caraphæi

eum deterreri par esse, cum Genuensis Respublica eo arcano fundata, et conservata diu, ut partium in Italia bellantium integra agat, mari omnis exposita, et incendia a Gallis perpessa, per idipsum tempus quo is Galli Regis Legatus sibi ejus pestis terrores ediceret, aes pro sua rata portione tribuerit. Docuisse se cum sedulo, quantum ceteri contulerint ut hyeme se exhibeat miles; et ad eum supplendum instruendumque per acies quantum desit. Neque enim recte res geri, si miles corpora recte in hybernis curet, nisi ad aestatis aerumnas obeundas omnibus sit instructus. Decere magno animo Principem, et amplissimae ditioni praeter omnes Italiae Regulos dominantem, pro viri magnitudine opumque copiâ, in communibus periculis declinandis magnam quoque aeris vim contulisse. Id expectare reliquos, ut inique secum agi jure querantur. At suae justitiae non esse, onere gravare infirmos, validum adlevare. Proinde det veniam postulatis; quamprimum certam et necessariam aeris rationem mittat; alioqui se Quaestori Palphyio mandaturum ut a Mantuana, Parmensi ac Mutinensi ditione copias in Florentinam inducat: neque se porro quantavis auri sero oblati summâ revocaturum. Flagitium enim faceret si, aere ab Duce Florentinorum accepto, eum hybernorum onere adlevet, eosque iterum gravet qui principio, ut declinarent, aes quoque contribuere liberaliter et ultro obtulerunt. Florentinus Dux stipem confert.Per quae rationum momenta Florentinus animum tandem flexit parem suae Principis magnitudini stipem conferre. Atque has Caraphaei res annus belli Italici secundus percurritmdcxci..


caput xii.

In summo exercitus Germanici Imperio Bavaro succedit: bellum contra Galliam gravius instruit: Viennam a Caesare revocatur: in Consilii bellici Praesidem a studiosis proponitur: ab aemulis criminibus insimulatus se purgat: a Caesare ad Pontificem Maximum ex ordine legatur; mitti differtur: interea supremum obiit.


Sed dum is ita hyberna administret, Maximilianus Emmanuel ab Hispanis ad perpetuam Belgii moderationem invitatur; Caraphaeus exercitus Germanici in Italia Imperator.cujus loco Caraphueus summae rei Germanicae in Italia praepositus. Et quanquam Bavarus suo discessu exercitum bona copiarum parte minuisset, quas secum in Bel-