Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/381

E Wikisource
Haec pagina emendata est
351
liber quartus

gium duxit; Curat bellum ex Italia in Galliam transferendum.tamen Caraphaeus hybernorum administratu ita res Italiae restituit, ut Foederati proxima aestate per Salutiensem agrum arma in Delphinatum intulerint. Ipsi autem non contigit eam provinciam suo ductu gerere, sed Æneae Caprarae tradere adactus est; A Caesare Viennam revocatur.
Caesar Caraphaei dignitatem tuetur.
quia ob simultates eum inter et Sabaudum natas Caesar Viennam eum revocarat: quanquam, ut ei dignitatem obtineret, ad omnes Italiae Principes et Respublicas scriberet, se eum gravissimis de rebus tantisper adcersivisse; iis autem deliberatis, inlico remissurum.

Hermanni Badensis mors.Per idem tempus Hermannus Badensis e vivis Ratisbonae concessit; et Aula Caesaris de promovendo ad id amplissimum munus successore in partes et studia divisa est: Aulae studia de ejus successore promovendo.alii namque Com. Francisco Henrico Mansfeldio, alii Æneneae Caprarae, pars Ernesto Rudgero Starembergio, aliqui Caraphaeo suffragabantur. Caraphaei criminationes ab aemulis.
Avaritiae,
Pervicaciae,
Heic aemuli multa et varia Caraphaeo objectare crimina: principio eum ingentes sibi parasse opes, tanquam peculatus sordibus quaesivisset: deinde cervicosum et consilii quamvis egregii, quod non ipse adferret, inimicum: ad haec timidum ducemTimiditatis,, qui ad quodvis vanum nuncium jam hostes ad Viennae portas adesse putet; et ex degeneris animi sui modulo indignam Caesari timiditatis notam inurat: postremo non tanta ejus esse merita, quantum fastum quantamque superbiamSuperbiae., ut omnino Caesari necesse sit hominis insolentiam demittere.

Caraphaeus Praesidis munus non ambit.
Crimina purgat.
Caraphaeus interea amicis, qui Praesidis munus sibi ambirent, gratias quidem habere; ipse tamen non petere, utpote qui a Caesare ultro honorari consuefactus. At ad obtinendam nominis dignitatem his rationibus objecta per literas ad Anonymum scriptas et evulgatas purgare. Si qui nunc se accusant, foedi peculatus reum compertum haberentPeculatus,, cur non in Posoniensi Conventu, quum omnes ferme Hungaros sibi ceperat inimicos, ejus sordis non detulerunt? Nemini clam, se nedum cum potentibus Principibus viris gravissimas simultates suscepisse, sed amicitias iis palam renunciasse: si quid in pecuniae publicae administratione peccavisset, eos scilicet ut inimicum salvum vellent, Caesari reum dissimulare? et palam omnibus, sese graviter munia exercuisse, sententias libere pronunciasse, respexisse prae Caesare neminem: qua audaciâ aliquem animo ejus servilis fraudis sibi male conscio, exterum, solum, inter quamplurimos infensos observatores ed in dictis factisque omnibus libertate uti posse? Cetera sat improvidum se omnes arguerent, qui frugalis in re Caesaris fuerat, ipse sibi