Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina emendata est
9
studiorum ratione
suspicione expurget; vera secunda, et verisimilia omnia, acque ac falsa mente exigi jubet. Incommode quidem: nam adolescentibus quamprimum sensus communis est conformandus; ne in vita agenda aetate firmati in mira erumpant, et insolentia. Ut autem scientia a veris oritur, error a falsis; ita a verisimilibus gignitur sensus communis. Verisimilia namque vera inter et falsa sunt quasi media: ut quae fere plerumque vera, perraro falsa. Itaque cum maxime adolescentibus sensus communis educi deberet, verendum ne iis nostra Critica praefocetur. Praeteren sensus communis, ut omnis prudentiae, ita eloquentiae regula est: nam saepe Oratores magis caussa laborant vera, quae nihil verisimile habeat, quam falsa, quae credibili ductu constet. Quare periculum subest, ne nostra Critica adolescentes reddat eloquentiae ineptiores. Denique nostri Critici ante, extra, supra omnes corporum imagines suum primum elocant verum. Sed id adolescentibus immature atque acerbe praecipiunt. Nam ut senectus ratione, ita adolescentia phantasia pollet: neque sane pueris, quae beatissimum futurae indolis specimen semper habita est, excaecari ullo modo oportet. Et memoriam, quae cum phantasia, nisi eadem, certe pene eadem est, in pueris, qui nulla alia mentis facultate praestant, excoli impense necesse est: neque ingenia ad artes, quae phantasia, vel memoria, vel utraque valent, ut Pictura, Poëtica, Oratoria, Jurisprudentia, quidquam sunt hebetanda: neque Critica, quae omnium artium, scientiarumque instrumentum nostris commune est, ulli debet esse impedimento. Haec incommoda declinabant antiqui, quibus Geometria ferme omnibus erat Logica puerorum. Nam Medicos imitati, qui, quo Natura vergit, incumbunt; scientiam iis, quae sine acri imagines conformandi vi haud recte percipi potest, tradebant; ut nulla vi naturae facta, sed sensim, et placide pro aetatis ingenio consuefierent rationi. Deinde sola hodie Critica celebratur, Topica nedum non praemissa, sed omnino posthabita. Incommode iterum: nam ut argumentorum inventio prior Natura est, quam de eorum veritate dijudicatio; ita Topica prior Critica debet esse doctrina. At enim eam nostri facessunt, et nullius usus putant: nam sat est, inquiunt, homines modo critici sint, rem doceri; ut quid in ea veri inest inveniant: et quae circumstant verisimilia, eadem ipsa veri regula nullam Topicam docti vident. Sed qui certi esse possunt vidisse omnia? unde illa summa et rara orationis virtus