Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est
12
de nostri temporis

dixit, propugnabant: et generatim Tyronum philosophiae proprium munus erat audire: unde proprio vocabulo dicebantur Auditores. Atque hanc Studiorum Rationem Arnoldus ipse, quamquam verbis negat, re tamen ipsa mihi confirmat et profitetur: qui abditissimis cujusvis generis disciplinarum exemplis suam Logicam refercit[1]: quae nisi artes, scientiaeque, unde depromuntur, antea perceptae sint, sine summa eloquentia, et labore summo praeceptoris, intelligi ab auditore aliquo pacto vix possunt. Itaque si Logica postrema discatur, praeter quae supra memoravimus, haec etiam vitantur incommoda; nempe et quod fert Arnoldus, qui, ut exempla utilia afferat, vix intelligitur: et quod ferunt Aristotelici, quorum exempla, ut intelligantur, inutilissima sunt.

MethodusDe methodo geometrica in physicam inducta autem geometrica in Physicam a nostris inducta videndum, ne illud incommodum secum importet, quod cum ex ea nihil negare possis, nisi caput ipsum aggrediaris, horum alterum fieri necesse sit, aut Physicam hujusmodi dediscere, ut mentem ad Universi contemplationem adjungas; aut, si eam profiteri velis, nihil restare, nisi eamdem nova aliqua methodo disponas; aut aliquod novum phaenomenon explices, tamquam ejusdem Physicae corollarium. Itaque recentiores physici eorum similes esse videntur, quibus aedes a parentibus relictae sunt, ubi nihil ad magnificentiam et usum desideretur, ut iis tantum amplam suppellectilem mutare loco, aut aliquo tenui opere ad seculi morem exornare relinquatur. At inquiunt docti homines, hanc eamdem Physicam, qua ipsi methodo docent, ipsam esse Naturam: et quoquo te ad Universi contemplationem convertas, hanc Physicam intueri. Quare gratias agendas auctoribus putant, qui nos tanto negotio Naturae ultra contemplandae liberarunt: et has aedes amplissimas instructissimasque reliquerunt. Quando ita se habere Naturam necesse est, agant quammaximas: sed si ea aliter sit comparata; si una de motu regula falsa sit; ut ne dicam non unam tantum jam falsi compertam esse; videant, etiam atque etiam videant, ne non tuto jam Naturae securi agant: et dum aedium fastigia curant, fundamenta cum periculo negligant. Ab ne fallamus, neque fallamur, Auditores: istas methodos, sive soritas istos, ut in geometricis verissimae demonstrandi viae
  1. Vide Cap. XVII III Part. suae ipsius Logicae sive Artis cogitandi.