Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/44

E Wikisource
Haec pagina emendata est
14
de nostri temporis

probet, modo divertat, modo ad propositum redeat: et quod rudius dixit, expoliat; quod brevius, amplificet; quod levius, asseveret: et in eadem re aliis, atque aliis orationis figuris immoretur, ut eam quam altissime animo impressam auditor afferat domum. Denique physici suas methodos a primis veris ordiuntur. At quae in confesso apud omnes sunt, bonus orator praeterit: et secunda vera eloquendo, de primis auditores tacitus admonet: ut quas ipse argumentationes re vera conficit, eas auditores conficere sibi videautur. Atque ea ratione prius mentes movet, ut porro commoveat animos. Quod in caussa ejus est, ut unam vel pulcherrimam formam non omnes probent; omnes autem uno oratore optimo delectentur. Haec methodi geometricae in physicas dissertationes inductae incommoda qua ratione vitentur, et supra, ubi de declinandis Criticae incommodis verba fecimus, aliqua dicta sunt, et reliqua paullo inferius dicemus.

De Quid analysis ad mechanicam conferatAnalysi vero, ut illud fatendum, quod ad quae Geometriae aenigmata doctissimi antiquorum Davi erant; ejus methodi facilitate nostri Œdipi facti sunt: ita hoc ipso quod facilitas dissolvat, difficultas vero acuat ingenia; subsistendum in eo, an novissima mechanicae inventa ei quidquam sint accepta referenda. Nam nova invenire unius ingenii virtus est[1]: ingenium vero geometria exercet. Ea enim, ut equorum agitatores, acres equos aliquantisper refrenant, quo fugam celeriorem effundant; ita cohibet ingenia dum discitur; quo, dum ad usum revocetur, peracuat. Nam ingentem formarum vim iis objicit, ut mira mentis celeritate tamquam scribendi elementa percurrant; eaque legant, atque componant, quibus proposita dissolvant problemata. Analysis autem, ut

Phoebi nondum patiens immanis in antro
Bacchatur vates, magnum si pectore possit
Excussisse Deum
ita suas rationes subducit, expectans, an forte sibi dentur, quas quaerit aequationes. Deinde Archimedem in Syracusarum obsidione miras belli machinas excogitasse memoriae proditum est. Heic respondent, Archimedem eam nosse, et invidia dissimulasse. Sed qui haec dicunt, nescio an id dicant, quo hoc suum litterarum reipublicae emissum donum, quod re ipsa magnum est, verbis magis adornent. Nam certe a nostris inventa, quibus potissimum
  1. Vide Lib. De Metaph. cap. III, § 4 prope ad dimidium.