Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/48

E Wikisource
Haec pagina emendata est
18
de nostri temporis
pendicibus, quae circumstantiae dicuntur, aestimantur: et earum multae fortasse alienae ac ineptae, nonnullae saepe perversae, et quandoque etiam adversae suo fini sunt; non ex ista recta mentis regula, quae rigida est, hominum facta aestimari possunt: sed illa Lesbiorum flexili, quae non ad se corpora dirigit, sed se ad corpora inflectit, spectari debent. Atque adeo hoc scientia a prudentia distat, quod scientia excellunt, qui unam caussam, per quam plurima naturae effecta perducunt: prudentia vero praestant, qui unius facti quamplurimas caussas vestigant, ut quae sit vera, conjiciant. Idque adeo fit, quia scientia ad summa, sapientia ad infima vera spectat: unde stulti, illiterati astuti, docti imprudentis, et viri sapientis distinguuntur characteres et notae: nam in vita agenda stulti neque summa, neque infima vera attendunt: illiterati astuti infima animadvertunt, prima non vident; imprudentes docti ex summis infima; sapientes vero ex infimis summa dirigunt. At ex genere vera aeterna sunt: particularia autem quoque temporis momento in falsa mutantur, aeterna supra naturam extant: in natura enim nihil, nisi mobile, nihil nisi mutabile continetur. Tum autem bonum cum vero congruit: et eandem cum eo vim habet, easdem dotes. Proin stultus, qui nec ex genere, nec in specie vera norit, semper praesentem suae temeritatis fert poenam. Indocto autem astuto, qui vera peculiaria captat, nec ex genere verum tenet, quae astutiae hodie prosunt, eae ipsae cras nocebunt. Docti vero imprudentes, qui ad peculiaria a vero ex genere recta pergunt, per amfractuosa vitae perrumpunt. At sapientes, qui per agendorum obliqua et incerta ad aeternum verum collimant, quia recta non possunt, circumducunt iter: et consilia expediunt in temporis longitudinem, quantum natura fieri potest, profutura. Non recte igitur, per haec, quae diximus, ii faciunt, qui judicandi rationem , qua utitur scientia, in prudentiae usum transferunt: nam ii res recta ratione aestimant: et homines, cum bona ex parte stulti sint, non consilio, sed libidine, vel fortuna reguntur: ipsi de rebus judicant, quales esse oportuerit; et res ut plurimum temere gestae sunt. Et cum sensum communem non excoluerint, nec verisimilia unquam secuti sint, uno vero contenti; quid porro de eo homines communiter sentiant, et an iis quoque vera videantur, nequicquam pendunt: quae res non solum privatis hominibus, sed principibus viris, et summis regibus et summo vitio datum est, et quandoque