Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est
24
de nostri temporis
vos expectaturos, ut ego deterrimo comparationis genere vera cum falsis, divina cum humanis, Christum cum Lycurgo, vel Numa compararem. Sed ut breviter, quantum ab Ethnicis in hac studiorum parte peccatum sit, accipiatis; illud animadvertere licet, apud eos multas, varias incertissimasque fuisse de Deorum natura opiniones: et qui Rebuspublicis praeerant, philosophos de rebus divinis opposita disserere aequo animo patiebantur: et tantum impietatis animadvertebant in eos, qui Deos esse negarent: fortasse rati, cetera philosophorum placita vulgi captum, in quod potissimum religio erat inculcanda, superare. Et Poëtas quoque de Deorum natura, eorumque potestate in fabularum admirationem nova comminisci sinebant: nam id ipsum ad religionem pertinere arbitrabantur; quo major de suorum Numinum potentia in vulgi animos opinio induceretur. In sacrificiis vero, auguriis, auspiciisque, quia iis rebus maxime publicum religionis usum posuerunt; quo augustiora et venerabiliora essent, coeremonias Deorum quammaxime certas solemnesque esse voluerunt. Quare solas coeremonias pollutas, et spretas auspiciorum religiones, et novas divinandi artes vindicarunt, ac ulti sunt. Neque Christianos, quod suos Deos non crederent, sed ni non adorarent, persequebantur. Sed quid stultius, quid ineptius, quam jubere per coeremonias certas incerta adorare Numina? At Christiana Religio dogmata de Dei Optimi Maximi natura, divinisque mysteriis, quamcertissima docet: unde ritus et coeremoniae sunt merito certae. Quare nova scientia apud nos divinitus nata est, quae divinos ejus veri fontes aperit, sacros libros, et traditionem, et Theologia Dogmatica nuncupatur. Itaque ubi olim lex XII Tabularum a coeremoniarum capite incipiebat: Deos caste adeunto; Justinianeus Codex a Titulo de Summa Trinitate et Fide Catholica inauspicatur. Ejus autem doctrinae optima methodo, quasi rivulus effluit alia Theologia, quae Moralis dicitur, et de finibus bonorum, de virtutibus, officiisque ad Christianam religionem accommodate praecepta consignat. Quae de Deo scientia, quae coeremoniarum castitas, quae morum doctrina tanta veritate, tanta dignitate, tanta virtute praestant: ut Christiana Religio, non ut aliae vi et armis, quibus gentes delerent; sed virtutibus, et cruciatuum constantia in duas saeculi sagientissimas gentes, Graecos, Romanosque, et in potentissimum Orbis terrarum Imperium sese insinuarit: atque eae cum suo imperio, cum sua doctrina in Chri-