Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/57

E Wikisource
Haec pagina emendata est
27
studiorum ratione
arte aliqua ullum sibi in Republica potentiae gradum adstruerent. Igitur cum jus triplex, sacrum, publicum, privatumque; et in sacro jus augurium, in publico foeciale, in privato autem actionum formulae continerentur; ut Patricii comitia, quae auspicato haberi necesse erat, ut bella, paces, foedera, et, ut judicia in partem aliquam sua haberent in manu, eo consilio usi sunt: ut nemo Jurisconsultus haberetur, quin haec tria nosset jura: unde Jurisprudentiam, divinarum, humanarumque rerum notitiam definierunt. Ea autem tria jura non norant, nisi qui ex Pontificum, Augurumve Collegiis essent: cumque in ea nisi nobilissimi viri cooptarentur; uni Patricii Jurisprudentiam, veluti mysteria quaedam custodiebant. Neque post Tiberium Coruncanium, qui omnium primus jus Romae professus est, ea, nisi nobilissimorum filiis virorum, tanquam sacra, tradebatur. Et quo hoc suum potentiae arcanum legum sanctitate sanctius facerent; verba legum sanctissime custodiebant: quo autem magis venerandam speciem praeseferrent, actionum formulas quam maxime certas, solemnesque esse accurabant: et quo denique plebem magis celatam haberent, per notas scribebant, non perscribebant. Et sapientissimi Romanorum id iis arcanum aequo animo dissimulabant: qui e Republica censebant, ut nobiles, qui in Republica ad bellicam virtutem sunt necessari; justitiae studiis magis, quam injuriis et insolentia possent: et una opera populus juris religiosissimus esset. Nam illa Respublica beatissima, in qua legum, tanquam ignoti Numinis religio cives teneat. Ita namque disciplina urbana non minori aequabilitate et constantia custoditur, quam militaris: per quam nefas militi caussam imperii requirere: et unae ejus partes id alacrem expectare, impigrum exequi. Hinc jus in Republica libera rigidissimum erat: Praetor merus juris civilis custos: omnes contractus stipulationibus firmabantur: numerationes omnes sive ad obligandum, sive ad solvendum, apud mensas argentarias nominibus fiebant: ubi actiones deerant, sponsionibus in judicio certabatur: si qui ex bona fide boni cum bonis bene agere, et aequum facere vellent, non judiciis, sed arbitriis disceptabant: in quibus non juris regnabat necessitas, sed officii pudor obsequebatur: et si quos ob meritum lege eximi, vel ob crimen nova poena puniri oportebat; lex XII Tabb., quam hoc merito Tacitus, ut conjicio, finem aequi juris laudat; nihil erescebat, decrescebatve: sed singulares leges, seu privilegia in eos irrogabantur: