Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/60

E Wikisource
Haec pagina emendata est
30
de nostri temporis
ctum Perpetuum omnis aequitatis plenissimum prodiit; et publice cautum, ut quemadmodum prius a XII Tabb., ita deinde ab Edicto Perpetuo in Jurisprudentia istituerentur; lex XII Tabb. non ultra fuit norma Romani juris: Senatui, Praetoribus ac Jurisconsultis condendi juris potestas attenuata. Nam non ultra Senatusconsulta accommodata ad legem Xll Tabb. celebrari nec Praetores ultra ad eandem apposite Edicta perpetuae jurisdictionis caussa proponere: Romani Principes suis Rescriptis, naturalem sequuti aequitatem, nova jura constituere, et juris dubia decidere. Unde chronologia Constitutionum Principalium ab eodem Hadriano sumit initium. Atque his de caussis Jurisprudentia ex Scientia justi, Ars aequi facta est: et Jurisconsulti ex istituto aequi momenta in caussis invenire, et de jure privato innumeros libros scribere. Sed quia formulae adhuc vigebant, adhuc Oratores ad aequum defendendum in Foro versabantur: sed ita, ut quantum aequitas naturalis invalescebat, tantum Forensis eloquentia silesceret. Sed postquam Constantinus, formulis actionum sublatis, omnia judicia extraordinaria esse jussit; Jurisprudentiae arcanum omnibus vulgatum est: et haec quoque potentiae persona Patriciis detracta: et ignobiles quoque Jurisprudentiam vulgo profiteri; publicaeque de Jurisprudentia Academiae Romae, Constantinopoli, ac Beryti fundatae: ac Theodosius et Valentinianus e Republica constituerunt, ut ne quis vel publicus Antecessor jura privatim profiteretur; et jus civile non ultra religione aliqua, nec ullis commentis, sed aperte, ubi aequitas aliud suaderet, non tantum a Principibus, sed a Judicibus quoque perruptum est: et aequitas in omnibus et per omnia in judiciis regnare: et Praetor viva juris civilis vox, omnis privati juris, uti hodie quivis noster judex, absolutissimus arbiter. Quare quando olim multa judicia, pauca arbitria; quia multi injusti, pauci homines aequi; hodie omnia sunt arbitria: in quibus tamen aequitatis officium abiit in juris necessitatem. Ad haec cum idem Constantinus in Christianam Religionem venisset, in qua divinarum rerum scientia penes Ecclesiae Patres est; Jurisprudentia privatarum duntaxat rerum notitia evasit: nec ulterius scientia justi; ut hodie verba legum tenere Jurisprudentis non sit. Et quia aequitas naturalis in judiciis potentissima facta est, eloquentia Forensis prorsus obmutuit; ac Jurisprudentia sua librorum mole coepit laborare. Itaque eleganter dicere possis, et vere, Jurisconsultos no-