Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/62

E Wikisource
Haec pagina emendata est
32
de nostri temporis
tatae leges, mutata Jurisprudentia, Jurisconsulti alii, alii Oratores, alii Magistratus, alia Judicia: et nos nova arte, et novo librorum genere supra Graecos et priscos Romanos aucti sumus. Atque ex hac arcana Jurisprudentiae Romanorum historia, quam Arnoldum Clapmarium in lib. de Arcanis Rerumpublicarum, diligentissimum alioqui ejusmodi rerum in Romana Republica observatorem, effugisse miror; et ex iis, quae de antiquorum Jurisprudentia memoravimus,Commoda incommodaque nostrae Jurisprudentiae. haec nostrae Jurisprudentiae addiscendae rationem commoda, incommodaque sequuntur. Commodum quidem est, quod Jurisprudentia, quae apud Graecos in Philosophorum scientiam, Pragmaticorum de legibus historiam, et Oratorum facultatem dividebatur; et Romanis, ante Edictum Perpetuum, inter Jurisconsultos et Oratores partita erat; hodie in unam doctrinam coaluerit. Quare nostra Studiorum Ratio Graecae et priscae Romanae praestat: tum, quod plus vident, quae jura pro caussa, et ad caussam faciant, qui in Juris Topica sunt exerciti, quam qui, ut Pragmatici Graeci, solam legum historiam tenent; tum, quod acrius factorum circumstantias utiles ad vincendum advertunt, qui Jurisprudentiae gnari sunt, ac proinde rectius caussas constituunt, quam qui sunt meri Oratores. Sed hoc commodum illud incommodi habet admixtum; quod, ut hodie Jurisprudentia ab Eloquentia integrior est, ita a Philosophia infirmior. Nam ut Jurisconsulti hodie leges tragica oratione non vincunt, ut saepe Oratores vincebant, ita scientiam rerumpublicarum legibus ordinandarum, conservandarumque, quae doctrina, ut mater omnis Jurisprudentiae est, ita prior tradi deberet, non docent, uti docebant philosophi, et ipso usu reipublicae perdiscebant Romani. Deinde commodo dandum, non multa hodie eloquentia opus esse, ut in juris quaestionibus aequum obtineatur: nam sat est, simplici via in caussis argumenta aequi ex facto invenisse, ut leges non pro verbis, sed ex mente ad facta accommodentur. Quare ubi olim M. Crassum Oratorem summum adire opus fuit, qui patrocinium aequitatis, et defensionem voluntatis mortuorum in caussa M. Curii adversus Mucium Scaevolam, qui jus propugnabat, susciperet; hodie quivis rusticus, momentis aequi indiserte et incondite demonstratis, obtineret. Sed minor sanctitas legum: nam qui quid lege excipere studet, et legem vitii notat; et legislatorem imprudentiae coarguit; et legum tandem auctoritatem affligit: nam saepe leges vitiis, seu