Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/64

E Wikisource
Haec pagina emendata est
34
de nostri temporis
Quare Alphonsus Congi Rex, cum ingens Lusitanarum legum volumen legisset, quanquam barbarus, sapienter tamen eam minutam diligentiam irridens, quosdam Lusitanos, qui apud eum peregre erant, quaenam poena apud eos domi in eum sancita esset, qui pede terram tetigisset, interrogavit. Sed priscis Romanis leges admodum paucae, et gravissimis duntaxat de rebus rogatae erant: ut capita legis XII Tabb., quae fons omnis Romani juris dicta est, omnia exiguo libello continerentur; et a Romanis pueris, ad morum institutionem memoriae mandarentur. Nisi quis hoc incommodum privilegiis, seu legibus singularibus Romanorum compensare velit: quae, ut Tacitus graviter advertit, etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen ex dissentione ordinum, et apiscendi inclytos honores, aut pellendi claros viros, aliaque ob prava per vim latae sunt. Sed id me vetat, hanc compensationis conditionem accipere: quia privilegia ab aliis contemni nedum poterant, sed debebant: nam in exemplum non trahebantur; at nostrae minutae leges in consequentiam producuntur. HisQuid spectare debeant Jurisprudentes., quae enumeravimus, commodis quidem fruimur: incommoda nondum vitavimus. Nam Accursius, et qui acutissimi homines, et solertissimi aequitatis indagatores eum secuti sunt, leges Romanas pro nostris temporibus sapientissime sunt quidem interpretati: nam ex minutissimis, et omni nostrae rei privatae inutilissimis legibus, quaedam justi genera in respondendo et judicando apprime necessaria confecerunt; ut eorum, quae dicuntur legum summae, generales de jure privato leges sapientissime conceptae videantur. Quare elogium et verum et grave ab Hugone Grotio meruerunt: ut saepe optimi sint condendi juris auctores, etiam tunc, cum mali sunt interpretes. Sed hoc Decemvirorum dissimiles, quod illi Graecorum leges ad Romanam Rempublicam praecipue, Accursiani Romanas ad nostras res privatas accommodarunt. Praeterea cum iidem in legum commentariis iterum innumeras factorum species confingant; Jurisprudentiam iterum in minutae diligentiae, quae diximus, mala conjiciunt. Extitit deinde in Italia Andreas Alciatus, quem deinde Galli summa cum laude sectati sunt; qui, sicut antiquae Jurisconsultorum sectae ab ipsis auctoribus habuere vocabula; ii itidem Alciatiani appellari deberent; et Latina Graecaeque linguae peritia, historiarumque Romanarum eruditione suam Romano Juri luculentiam restituerunt. At ii potius leges Romanis suas reddiderunt, quam ad