Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/65

E Wikisource
Haec pagina emendata est
35
studiorum ratione
nos nostris Rebuspublicis aptas apportaverunt. Quare in hac ipsa sua de jure privato prudentia, ut de privatis nostri temporis controversiis respondeant, vel decidant, Accursianos evolvunt, et ab iis aequi argumenta mutuantur. Igitur quando leges pro Reipublicae institutis condere et interpretari necesse est; principio Regni constitutionem, seu legem illam Regiam, quae lata quidem non est, sed cum Romano Principatu nata, spectari, et doctrinam de Republica Monarchia optime Jurisprudentem tenere oportet. Deinde omnia pro Regni natura ad civilem ordinare aequitatem, quae Italis giusta ragione di Stato appellatur; et unis Rerumpublicarum prudentibus gnara: quae et ipsa aequitas naturalis, et quidem amplior est; utpote quam non privata utilitas, sed commune bonum suadeat: sed quia id nec praesens, nec peculiare est; vulgus qui non videt, nisi ante pedes posita, et particularium duntaxat intelligens, ignorat. Ad haec statuat, ea aequitatis civilis consilia optima esse, quae aequitatem naturalem quoque praeseferant: his illa proxima, quae etsi, uti a Justiniano usucapio dicitur, impia praesidia videantur; tamen privato damno utilitatem publicam longe afferant ampliorem: postrema esse quae et civibus bono sint, neque Reipublicae obsint. Nam quae civibus prosunt, Reipublicae nocent, aequitatis naturalis, non civilis consilia sunt: quae vero et cives, et Rempublicam damno afficiunt, non consilia Principatus, sed dominationis flagitia dicuntur, quibus mali Principes jus, fasque proculcant: et prius Regnum, tandem seipsos perdunt. Denique Principatus Romani originem, stabilimen, formam, auctum, statum, interitum contempletur, et ea omnia cum nostri temporis Regno componat; ut, an eaedem publicae utilitates consequantur, dispiciat. Tum, quanque definitionem ad Regni vim et naturam referat; et cujusque Romani juris publicam aliquam caussam, quae necessario omnibus subest, vestiget; et quae jura privata ex caussa condita sunt, quae nostro Regno prosit, producat; quae non obsit, permittat; quae noceat, coarctet. Quid est Justitia? constans communis utilitatis cura. Quid Jurisprudentia ? optimi Regni notitia. Quid Jus? Ars tuendae publicae utilitatis. Quid Jus, sive Justum? utile. Quid Jus Naturale? utile cujusque. Quid Jus gentium? utile Nationum. Quid Jus Civile? utile Civitatis. Qui fontes juris? et cur jus naturae natum? ut homo quoquo modo vivat. Cur jus gentium introductum? ut homo tuto et facile vivat.