Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/68

E Wikisource
Haec pagina emendata est
38
de nostri temporis

et Jurisconsulti in definitionibus habent: occupantium conditionem esse meliorem. Nam quid aliud est, quod quamplurimis in rebus earum Inventores et tempore et dignitate primi, atque adeo saepe soli extiterunt? Quid si optima artificum exempla dixerim, obesse potius, quam prodesse omni ejus generis studiorum rationi? Mirum fortasse: sed certe verum. Nam qui optima nobis artium reliquerunt exempla, nullum exemplar ipsi antea, nisi naturam optimam habuerunt. Qui vero optima opificum, ut pictorum, exemplaria sibi imitanda proponunt; meliora efficere nequeunt: nam quantum in natura boni erat, a prioribus in suo cujusque genere exhaustum est; alioqui non essent optimi: aequare, tantundem; cum nec phantasiae vim, nec spirituum mobilitatem et copiam, neque nervorum structuram, quibus a cerebro ad manum ferantur, neque tantundem exercitationis, unde eandem facilitatem habeant. Cum igitur nec superare, nec aequare possint: necesse est, ut in deterius vergant. Quod sane verum agnovit, et professus est Titianus, qui, dum Venetiis pingeret, a Francisco Varga, a Carolo V Imp. ad eam Rempublicam Legato interrogatus: cur tam pingui pingendi genere delectaretur, ut ejus penicilli scopae ferme viderentur: respondit: quemque in arte, quam profitetur, aliquam excellentiae laudem spectare oportere: et illam imitatorum mediocri minorem esse. Itaque, quando Bonarota, et Urbinas, ille grandi, hic tenui picturae genere summam quisque occuparunt, se ab iis longe aliam iniisse viam, qua sibi aliquam nominis celebritatem compararet. Atque inde illud ego suspicor factum, quod, cum Hercules Pharnesianus, aliaque optima antiquorum opera sculptorum, non item Jalysus Protogenis, nec Apellis Venus ad nos pervenerint; in Sculptura multum desideretur; Pictura ad summum usque perducta est. Quod si haec non ita se habent, ut dixi; quid est, quod apud Graecos, Latinos, ac nostros (ut taceam de Historica et Oratoria, quae ad Rerumpublicaram momenta convertuntur) in re Poëtica eadem lingua, religione, et studiorum ratione vigente, optimis minores fere semper successerint? Quamobrem optima artium eremplaria prorsus deleri necesse esset, ut optimos auctores haberemus. Sed quando id barbarum et nefarium est, et paucis datum ad summa eniti; ea minoribus ingeniis serventur: qui vero beatissima indole praediti sunt, ea aspectu amittant suo, ut optimam naturam cum optimis imitari contendant.

TypiDe typis in nostra studiorum ratione. autem non dubium est, quin nostrae Studiorum