Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/79

E Wikisource
Haec pagina emendata est
PROOEMIUM
_____


DumOccasio scribendorum. linguae latinae origines meditarer, multorum bene sane verborum tam doctas animadverti, ut non a vulgari populi usu, sed interiori aliqua doctrina profecta esse videantur. EtLinguae doctae a nationum philosophis. sane nihil vetat, quin aliqua lingua philosophicis locutionibus referta sit, si in ea gente multum philosophia celebretur. Ex mea quidem memoria promere id possim, quod dum Aristotelaei philosophi et Galenici medici florebant, per ora hominum illiteratorum pervulgata erant fuga vacui, naturae aversiones et studia, quatuor humores, et qualitates, et innumera ejusmodi: postea vero quam neoterica physica et medicina ars invaluit, vulgus hominum passim audias sanguinis circumlationem, et coagulum, utilia noxiaque fermenta, aëris pressionem, et alia id genus loqui. Ante Hadrianum Caesarem hae voces, ens, essentia, substantia, accidens Latinis inaudita, quia Aristotelis metaphysice incognita. Viri docti post ea tempora eam celebrarunt; et ea vocabula divulgata. QuapropterDoctae latinae linguae origines ab Jonibus et Hetruscis. cum latinam linguam locutionibus satis doctis scatere notassem; et priscos Romanos usque ad Pyrrhi tempora nulli rei, praeterquam rusticae et bellicae, dedisse operam historia testetur; eas ab alia docta natione ipsos accepisse, ed imprudentes usos esse conjectabam. NationesSecta Italica sapientissima. autem doctas, a quibus eas accipere possent, duas invenio, Jones, et Hetruscos. De Jonum doctrina non est ut multis doceam: cum in iis Italica philosophorum secta, et quidem doctissima, praestantissimaque floruerit. HetruscosHetrusci metaphysica doctissimi. antem eruditissimam gentem fuisse, magnificorum doctrina sacrorum, qua praestabat, confirmat. Ibi enim Theologia civilis exculta est,
Vici Op. lat. T. I.
4