Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/83

E Wikisource
Haec pagina emendata est
53
italorum sapientia
de vero et facto

rerum solida, tanquam plasma; humanum monogramma, seu imago plana, tanquam pictura: et quemadmodum verum divinum est, quod Deus dum cognoscit, disponit ac gignit; ita verum humanum sit, quod homo dum novit, componit item ac facit: etScientia est cognitio modi quo res fiat. eo pacto scientia sit cognitio generis, seu modi, quos res fiat, et qua dum mens cognoscit modum, quia elementa componit; rem faciat; solidam Deus quia comprehendit omnia, planam homo quia comprehendit extima. QuaeCur antiquis Italiae philosophis verum idem ac factum. sic dissertata quo facilius cum nostra Religione componantur, sciendum est, antiquos Italiae philosophos putasse verum et factum converti: quia Mundum aeternum putarunt; ac proinde Deum Ethnici philosophi coluerunt, qui semper ad extra, quod nostra Theologia negat, sit operatus. Quare in nostra religione,In nostra religione distinguenda res est. qua profitemur Mundum ex nihilo creatum in tempore, res haec opus habet distinctione, quod verum creatum convertatur cum facto, verum increatum cum genito. Quemadmodum Sacrae paginae, elegantia vere divina, Dei sapientiamCur sapientia divina Verbum appellatum., quae in se omnium rerum ideas continet, et idearum omnium proinde elementa, Verbum appellarunt: quod in eo idem sit verum, ac comprehensio elementorum omnium, quae hanc rerum universitatem componit, et innumeros Mundos posset, si vellet, condere: et ex iis in sua divina Omnipotentia cognitis exactissimum reale verbum existit, quod cum ab aeterno cognoscatur a Patre, ab aeterno item ab eodem genitum est.

§ I.

De origine et veritate Scientiarum.


Ex quibus antiquorum Italiae sapientam de vero placitis, et hac, quae in nostra religione adhibetur, geniti et facti distinctione, principio habemus, quod cum in uno Deo exacte verum sit, omnino verum profiteri debemus, quodCur theologia revelata omnium certissima scientia. nobis est a Deo revelatum; nec quaerere genus, quo modo verum sit, quod id omnino comprehendere nequeamus. Indidem originem scientiarum humanarum repetere, ac denique normam ad dignoscendum, quae verae sint, habere possimus. Deus scit omnia, quia in se continet elementa, ex quibus omnia componit; homo autem studet dividendo ea scire. ItaqueScientia humana est quaedam naturae anatome. scientia humana naturae operum anatome quaedam videtur. Etenim, illustris exempli caussa, hominem in corpus et animum, et animum in intellectum ac voluntatem dissecuit; et a corpore excerpsit, seu, ut dicunt,