Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/84

E Wikisource
Haec pagina emendata est
54
de antiquissima
de origine et veritate scient. abstraxit figuram, motum, et ab his, uti ab omnibus aliis rebus, extulit ens, et unum. Et metaphysica ens, arithmetica unum, ejusque multiplicationem, geometria figuram, ejusque commensus, mechanica motum ab ambitu, physica motum a centro, medicina corpus, logica rationem, moralis voluntatem contemplatur. Sed de hac rerum anatome idem ac de quotidiana humani corporis factum est: in qua acriores physici non parum de situ, structura et usu partium ambigunt, ne non per mortem liquoribus concretis, cessante motu et sectione ipsa, et situs et structura viventis corporis perierint, quamobrem earundem usus explorari non possit. NamObjecta scientiarum in Deo alia ac in homine. hoc ens, haec unitas, haec figura, motus, corpus, intellectus, voluntas, alia in Deo, in quo sunt unum, alia in homine, in quo divisa: in Deo vivunt, in homine pereunt. Cum enim Deus eminenter, ut theologi christiani loquuntur, sit omnia, et cum perennis entium generatio, corruptioque eum nihil demutent; quia eum nihil augent, nec minuunt; entia finita et creata sunt disposita entis infiniti ac aeterni; ita ut DeusDeus ens, creata entis. unus sit vere ens, cetera entis sint potius. Quare Plato, quum absolute ens dicit, Summum Numen intelligit. Sed quid Platone opus teste, cum Deus ipse nobis se ipsum definiat: Qui sum, Qui est; tanquam singula quaeque prae eo non sint? EtVere unum id quod multiplicari non potest.
Infinitum supra corpus est et loco non continentur.
Quae in homine ratiocinia, in Deo sunt opera.
In homine arbitrium, in Deo voluntas ineluctabilis.
Latinis idem dividere et minuere.
nostri Ascetae, sive metaphysici christiani, ita praedicant; nos prae Deo quantumlibet maximos, et quavis de caussa maximos nihil esse. Et cum Deus unice unus sit, quia est infinitus (infinitum enim multiplicari non potest), creata unitas prae eo perit: et ob id ipsum prae eo perit corpus, quia immensum dimensionem non patitur: perit motus, qui loco definitur, quia perit corpus; nam corpore locus completur: ratio haec humana perit, quia cum Deus habeat intra se quae intelligit, et omnia praesentia habeat; quae in nobis sunt ratiocinia, in Deo sunt opera: postremo haec nostra voluntas flexilis; at Deus cumque nullum alium sibi propositum finem habeat, quam seipsum; cumque is sit optimus, ejus voluntas ineluctabilis est. Et harum rerum vestigium, quas disseruimus, in latinis locutionibus observamus: nam idem verbum minuere et diminutionem et divisionem significat: quasi quae dividimus non sint amplius quae erant composita, sed deminuta, mutata, corrupta. An id ratio sit,Via resolutiva:
Per syllogismos vana;
Per numeros divinatoria;
cur via resolutiva, quam dicunt, sive per genera et syllogismos, quae ab Aristotelaeis celebratur, vana comperiatur; sive per numeros, quam tradit algebra, sit divinatoria; sive per ignem, et menstrua, qua pergit che-