Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/87

E Wikisource
Haec pagina emendata est
57
italorum sapientia

§ II.

De primo Vero, quod Renatus Carthesius meditatur.


Nostrae tempestatis Dogmatici ante metaphysicam pro dubiis omnia vera habent, non solum quae in agenda vita posita sunt, ut moralia, et mechanica; sed et physica quoque, atque adeo mathematica: nam unam metaphysicam esse docent, quae nobis indubium dat verum, et ab eo, tanquam a fonte, secunda vera in alias scientias derivari: quod cum nulla ceterarum demonstrent esse quae sunt, et eorum aliud esse mentem, aliud corpus; non sunt quicquam certae de subjectis, de quibus agunt. QuareMetaphysica aliis scientiis subjectum asserit, enique suum. metaphysicam ceteris scientis proprios fundos, cuique suum asserere existimant. Itaque magnus ejus Meditator jubet, qui ejus sacris initiari velit, cum non solum persuasionibus, seu, ut loquuntur, praejudiciis, quae per sensus, fallaces nuncios, usque ab infantia conceperunt; sed etiam omnibus veris, quae per reliquas scientias didicerant, castum adire; et, quoniam oblivisci nostrum non est, mente si minus tanquam tabula pura, saltem uti libro involuto, quem postea in meliori lumine evolvat, se ad audiendos metaphysicos applicet. Qui finis dogmaticos inter, et Scepticos.Igitur finis, qui Dogmaticos a Scepticis distinet, erit primum verum, quod nos ejus metaphysica reserat. Quodnam is sit ita maximus philosophus docet. Homo in dubium revocare potest, an sentiat, an vivat, an sit extensus, an denique omnino sit;Genius fallax Carthesii idem ac somnium divinitus immissum Stoicorum. et in ejus argumentum opem advocat cujusdam genii fallacis, qui nos decipere possit, non aliter ac apud Ciceronem in Academicis Stoicus, ut id ipsum probet, ad machinam, confugit, et utitur somnio divinitus misso. Sed nullo sane pacto quis potest non esse conscius quod cogitet, et ex cogitandi conscientia colligere certo, quod sit. Quare primum verum aperit id esse Renatus: Cogito, ergo sum. Et Mercurius adsimulatus Sosia apud Plautum in Amphytruone.Et vero Plautinus Sosia non aliter, ac a genio fallaci Carthesii, aut a somnio divinitus immisso Stoici, a Mercurio, qui ipsius imaginem sumpserat, in dubium de se ipso adductus, an sit, ad idem instar meditabundus huic primo vero acquiescit.

Certe edepol quom illum contemplo, et formam cognosco meam,
Quemadmodum ego saepe in speculum inspexi, nimis similis est mei.
Itidem habet petasum, ac vestitum: tam consimile est atque ego.
Sura, pes, statura, torsus, oculi, nasum, dens, labra,
Malae, mentum, barba, collum: totus; quid verbis opu'st?
Si tergum cicatricosum, nihil hoc simili est similius.
Sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui.