Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/90

E Wikisource
Haec pagina emendata est
60
de antiquissima
de generibus sive de ideis. viduum et simulacrum significat.
Genera qua ratione infinita.
et simulacrum, sive apparenza. De generibus sectae philosophorum omnes ea sentiunt esse infinita. Igitur necesse est antiquos Italiae, philosophos opinatos, genera esse formas, non amplitudine, sed perfectione infinitas, et quia infinitas, in uno Deo esse: species autem, seu res peculiares esse simulacra ad eas formas expressa. Et quidem si verum antiquis Italiae philosophis idem quod factum; genera rerum, non universalia scholarum, sed formas fuisse necesse est.Forma metaphysica, forma plastae, forma physica, forma seminis.
Formae physicae sunt ex metaphysicis formatae.
Formarum utilitas.
Geometria per formas cur tum opere, tam opera certissima.
Formas autem intelligo metaphysicas, quae a physicis ita diversae sunt, ut forma plastae a forma seminis. Plastae enim forma, dum ad eam quid formatur, manet idem, et semper formato perfectior; forma seminis, dum quotidie se explicat, demutatur, ac perficitur magis; ita ut formae physicae sint ex formis metaphysicis formatae. Et quod non amplitudine, sed perfectione genera infinita existimanda, id utrorom utilitate collata dijudicare facile sit. Nam Geometria, quae synthetica methodo traditur, nempe per formas, ideo tum opere, tum opera certissima est, quia, a minimis in infinitum per sua postulata procedens, docet modum componendi elementa, ex quibus vera formantur, quae demonstrat; et ideo modum componendi elementa docet, quia homo intra se habet elementa, quae docet. At ob id ipsum analysis, quanquam certum suum det opus, opera tamen incerta est;Cur eadem per species certas opere, incerta opera[1]. quia ab infinito rem repetit, et inde descendit ad minima: atqui in infinito reperire omnia datur; at qua via reperire possis non datur. Artes autem certius diriguntur ad finem, quem sibi habent propositum, quae docent genera, seu modos, quibus res fiunt, ut pictura, sculptura, plastica, architectura;Cur artes ideales certa compotes finis.
Cur conjecturales non item.
quam quae non docent, ut ommes conjecturales, in qua classe sunt oratoria, politica, medicina: et illae ideo docent, quia obversantur circa prototypos, quos mens humana intra se continet; hae non docent, quia homo nullam formam rerum, quas conijcit, intra se habet.Inutilitas generum Aristotelaeorum.
Cur scientiae quo plus genericae minus utiles.
Et quia formae individuae sunt, nam linea longa, seu lata, seu profonda una plus minusve deformat faciem, ut nescias eandem esse; hinc fit quod scientiae artesve quanto plus supra genera, non platonica, sed aristotelaea insurgunt, magis confundunt formas, et quanto magis magnificae evadunt, tanto minus utiles fiunt. Quo nomine Aristotelis Physica odie male audit,
  1. Certa opere, incerta opera, scilicet consequentiis certa, processu incerta est analysis. Praepostere hic locus in Italica versione interpretatur.