Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/95

E Wikisource
Haec pagina emendata est
65
italorum sapientia
de essentiis seu de virtutibus

virtus, qua quid extendatur: et uti corpus et motus sunt proprium physicae subjectum, ita conatus et virtus extensionis sint materia propria metaphysices: cujus rei te habeo authorem, Paulle praestantissime, qui illud sentis, in physica actus, in metaphysica esse virtutes.

§ I.

De punctis mataphysicis et Conatibus.


Momentum et punctum Latinis idem.Enimvero Latinis punctum et momentum idem significabant: momentum autem est res, quae movet: et cum punctum, tum momentum iisdem Latinis quid indivisibile dicebatur.Et quid individuum utroque.
Doctrina de punctis mataphysicis Italiae asseritur.
An igitur antiqui Italiae sapientes in placitis habuerunt, virtutem esse quandam individuam extensionis et motus? Et haec doctrina ab Italia trans mare, uti et aliae multae, in Graeciam trajecta, a Zenone postea interpolata? Etenim de hac individua extensionis, ac motus virtute nulli rectius uam Stoici sensisse mihi videntur, qui de ea per hypothesim puncti metaphysici disseruere. Principio enim nullum est dubium quin geometria,Geometria et arithmetica post metaphysicam maxime verae.
Metaphyisica omnis veri fons.
uti et arithmetica, supra reliquas omnes scientias, quas subalternas appellant, aut maxime verae sint, aut certe eximiam veri speciem praeseferant: et vicissim illud adprime verum, quod metaphysica sit omnis veri fons, et unde in alias scientias omnes derivatur. Quisqne autem novit geometras suas syntheticas methodos a puncto ordiri; et protinus ad infinitae rei contemplationem progredi crebris illis postulatis suis, ut lineas in immensum producere sibi liceat.Qua via verum a metaphysica in geometriam derivatur.
Virtus extensi prior extenso est ac proinde inextensum.
Virtus numeri non est numerus.
Qua ratione puncti definitio sit nominis.
Si quis autem quaerat, qua via id verum, aut ea veri species ex metaphysica in geometriam derivata; nulla sane, quam per malignum aditum puncti. Nam geometria ex metaphysica virtutem extendendi desumpsit; quae quia virtus est extensi, prior extenso est, scilicet inextensa. Quemadmodum arithmeticus ex metaphysica desumpsit virtutem numeri, nempe unum, quae quia virtus est numeri, non est numerus: et quemadmodum unum, quod non est numerus, numerum gignit; ita punctum, quod non est extensum, parit extensionem. Cum enim geometra punctum definit id esse, cujus nulla pars est, ea definitio nominis est; quia nulla substernitur res, quae partes non habeat, et tamen mente, vel stylo designes. Quemadmodum unius definitio apud arithmeticum nominis quoque est; quia ii prestituunt unum mul-
Vici Op. lat. T. I
5