Jump to content

Pagina:Isagoge idest breue introductorium Arabicum.pdf/17

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Novaria, illi studio incumberem, quippe cum decem annorum decursu, universas illas Orientis plagas peragrarit, ibique diversa sibi commissa negotia, tam a Sancta fede Rom. quam a suis Superioribus, faeliciter expedierit: nemo inficias ibit, quin tale Idioma perfecte calleat, cum in eodem frequenter conciones publicas variis in locis habuerit, ob idque ipsis Orientalibus valde admirationi fuerit. Cum ergo per aliquot menses, et annum integrum, me ipsius curae fubegissem, aliquemque profectum (auspice Deo) fecisse, primum iussit ut conclusiones publ. ad honorem Illustriss. Card. de la Valletta, quas secum tua benevola praesentia cohonestare dignatus es, haberem: imminete vero comitiorum nostrorum Generalium tempore, mihi insuper addidit, ut Philosophiae ac Theologiae theses, hac ipsa lingua, proponerem; ob idque mihi curam dedit mandandi typis Isagoge id est introductorium in Logicam; et alterum libellum de fide, in gratiam Orientalium; cui quidem negotio cum humerulos meos supponere formidarem, non potui tamen, quin ipsi pro mea in eum observantia obtemperarem, maxime vero ut nostris patribus etiam fatisfacerem: ea tamen lege, ut te duce, et protectore: cum me non lateat te omnibus numeris adeo absolutum esse, ut ex tot tantisque nostrae Galliae principibus, proceribus, virtutisque alumnis, tibi fere uni, vel iis, qui ex contributibus tuis sunt, urgentiora, gravioraque cum suis conterminis Principibus Magnatibusque Reges nostri Christianissimi, committant negotia: ita ut te hac etiam vice in tantis rerum discriminibus apud Summum Pontificem Urbanum VIII. destinarit, commiserit, delegaveritque Ludovicus Iustus XIII. quem Deus in omnibus faelicitet. Hunc ergo libellum solita tua humanitate, excipe, et eo quo semper virtutis studiosos prosequutus es amore, me, hocque studium Arabicum futurum Ecclesiae propugnaculum, tibi valde deditum prosequere, posterisque tuis commenda; et assidue pro tua ipsorumque incolumitate nos Praepotentem deprecari certo teneas. Romæ, ex museolo nostro apud Sanctum Petrum in monte aureo, Idibus Maias, Anno Iubilei. MDCXXV.

Illustriss. Dominationis tuae.

Addictissimus servus in Christo
F. Petrus Marietta, Minorita Gallus.