Pagina:Johannes Kepler - Harmonices Mundi Libri V.pdf/16

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
D E D I C A T I O.

Harmoniis tentata, à quo Medico? & vt eitam hunc ego in libro de stella noua, longe antea viuis coloribus depinxerim? At quodnam erit operæ precium, si Harmoniam affectans priuato strepitu, nec vincam fremitus publicos, imbecillitate laterum, & molestias absurdi concentus in meis auribus insuper augeam? Fatendum equidem est, proh dolor, tumere adhuc vulnus decussatum, an malumus sacratiori fœliciorique vocabulo, cruciforme, tumere inquam, multiplici labro; & nullo illorum conniuente, medicinam hactenus irritam, omnibusque partibus irrisam; propterea quod Medicus, vt ægro deliro pharmacum fallens ingerat, multa simul & multa adiicit, quæ à sana ratione plurimum abire videntur. Recreor tamen hac ipsa cogitatione, quòd supremus vulnerum nostrorum Curator artis suæ certus sit, nec quicquam frustra applicet. Ergo qui curam iam est aggressus, qui iam expediuit, iam mundo monstravit, consolidantia ista; interim verò per calamitates publicas erodentibus vtitur, quoad consumptâ carne putridâ & ferâ, charitatis scilicet extinctæ, sensus aliquis doloris ad viuæ carnis profunditatem descenderit: idem procul dubio lenientibus etiam vtetur prope diem a deprimendos tumores; vt consolidantibus illis denique locus esse possit: tandemque Dissonantia hæc diuturna (vt ad propositum exemplum reuertar) in meram & durabilem Harmoniam terminetur. Qua in spe etiam contra spem confirmor non tantum successu mearum speculationum Harmonicarum, vt cuius fœlicitas audaciam in quærendo longissimè superat: sed etiam hoc ipso, quod inter cætera, quæ, ad Operis perfectionem necessaria, per tot iam annos fuerunt loco pristino, Maiestatem etiam Tuam Regiam, cui patrocinium operis, antequam inciperetur, destinaueram, huc vsque incolumem & florentem vidi: nec desinam à Deo Pacis & Concordiæ authore contendere deuotis precibus, vti