Pagina:Johannes Kepler - Harmonices Mundi Libri V.pdf/21

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
3
Demonstratione. Lib. I

Verùm huic nostro sæculo non vacavit hactenus, ad tam recondita penetrare: [Nota marginalis:Petri Rami iniqua in Euclidem & imperio censuro.] lectus est liber Procli Petro Ramo, sed quòd ad nucleum attinet philosophiæ, pariter cum decimo Euclidis contemptus & abjectus: quique commentarium in Euclidem scripserat, veluti si apologiam pro eo scripsisset, repudiatus & obmutescere jussus: irritata verò infensi Censoris ira in Euclidem ut reum vertit; damnatus est atroci sententia Euclidis decimus, ut ne legeretur, qui lectus intellectusque, philosophiæ mysteria pandere poterat. Legite quæso verba Rami, quibus ille nihil unquam indignius Ramo protulit: Scholarum Math. lib.21. Materies inquit, decimo libro proposita, eo modo est tradita; ut in humanis literis atque artibus similem obscuritatem nusquam deprehenderim: obscuritatem dico non ad intelligendum, quid præcipiat Euclides (id n. vel indoctis & illiteratis, id solum quod adest, quodque præsens est, intuentibus, possit esse perspicuum) sed ad perspiciendum penitus & explorandum, quis finis sit & usus operi propositus, quæ genera, species, differentiæ sint rerum subjectarum: nihil n. unquam tam confusum vel involutum legi vel audivi. Quin superstitio Pythagorica in hunc quasi specum inducta videatur &c. At hercle, Rame, nisi nimiùm facilem ad intelligendum hunc librum credidisses: nunquàm tantam obicuritatem fuisses calumnitatus. Labore majore opus est, quiete opus est, sollicitudine opus est, & attentione præcipuâ mentis, donec comprehendas intentum scriptoris: ubi eo fuerit enisa mens generosa, tum demum sese in lumine veri versari cernens, incredibili voluptate perfunditur exultans, & ab illâ veluti specula totum Mundum omnesque ejus partium differentias exactissime perspicit. At tibi, qui hoc loco patronum agis ignorantiæ, vulgique hominum, lucra captantium ex omnire, divinâ, humanâ, vobis inquam sint ista prodigiosa sophismata, vobis ocio fuerit Euclides intemperanter abusus, vobis acumina ista locum in Geometria nullum habeant; vestrum esto, carpere quæ non intelligitis: mihi qui rerum causas indago, præter quàm in decimo Euclidis, semitæ ad illas nullæ patuerunt.

[Nota marginalis:Lazarus Schonerus.] Ramum secutus Lazarus Schonerus, in Geometria sua, fassus est se quinque corporum Regularium usum planè nullum in Mundo videre potiusse, donec libellum meum, quem Mysterium Cosmographicum inscripsi, perlegerit: in quo Planetarum numerum & intervalla, probo ex corporibus quinque Regularibus esse desumpta. Ecce quid nocuerit Ramus magister Schonero discipulo. Primùm Ramus Aristotele perlecto, qui refutaverat Pythagoricam philosophiam circa Elementorum proprietates ex quinque corporibus deductas, statim animo concepit contemptum totius Philosophiæ Pythagoricæ; deinde cùm sciret Proclum fuisse Pythagoricæ sectæ, non credidit ei affirmanti, quod erat verissimum, sc. Euclidei operis ultimum finem, ad quem referrentur omnes omninò propositones omnium librorum (exceptis quæ ad Numerum perfectum ducunt) esse quinque corpora regularia. Hinc orta est apud Ramum confidentissima persuasio, Quinque corpora esse removenda à fine librorum Elementariorum Euclidis.

Adempto fine operis, velutiformâ ædificij sublatâ, relinquebatur informis strues propositionum in Euclide, in quam velut in larvam aliquam Ramus totis octio & viginti libris Scholarum invehitur, magna