Pagina:Johannes Kepler - Harmonices Mundi Libri V.pdf/22

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
4
De Figurarum Harmon.

dicendi acerbitate, magna temeritate, tanto viro indignissimâ. [Nota marginalis:Lazari Schoneri sententia de quinque figuris solidis] Hanc Rami persuasionem secutus Schonerus credidit ecce & ipse, corpora regularia nulli esse usui: nec hoc tantum; sed & Proclum neglexit, aut contempsit, judicium Rami secutus; à quo Proclo discere poterat usum corporum quinque & in Elementis Euclidis & in Mundi fabrica. Et quidem fœlicior erat discipulus Magistro, quia usum corporum à me patefactum in Fabrica Mundi gratulabundus recepti, quem Ramus à Proclo inculcatum repudiaverat. Quid tum enim si Pythagorei figuras has elementis, non verò ut ego, Sphæris Mundi attribuerunt? Annisus esse Ramus, ut errorem hunc ipsorum circa genuinum figurarum subjectum tolleret, ut ego feci; non totam hanc Philosophiam uno verbo tyrannico sustulisset. [Nota marginalis:Pythagoreorum de quanque figuris Mystica interpretatio:] Quid si Pythagorici hoc idem docuerunt, quod ego, sententiam involucris verborum texerunt? Nonne Copernicana Mundi forma, extat in ipio Aristotele, perperam ab ipso refutata sub nominibus alijs: dum illi Solem Ignem, Lunam Antichthona appellarunt? Si namque dispositio orbium eadem fuit apud Pythagoreos, quæ apud Copernicum, si nota Corpora quinque, eorumque numeri quinarij necessitas; si constanter omnes docuerunt, corpora quinque esse Mundi partium Archetypos; quantulum superest, ut credamus illorum sententiam sub ænigmare ab Aristotele lectam, quasi sub vero vocabulorum sensu fuisse refutatam: dum Aristoteles legit Terram, cui Cubum dabant; cùm ipsi fortè Saturnum intellexerint, cujus Orbis interpositu Cubi summotus est à Jove. Et terræ quidem quietem vulgus ascribit, Saturnus verò motum tardissimum, quieti proximum est sortitus, unde etiam ap. Hebræos à Quiete nomen obtinuit. Sic Aëri datum Octaëdron legit Aristoteles, cùm illi fortè Mercurium intellexerint, cujus orbis Octaëdro inclusus est; nec minus velox est Mercurius (quippe omnium velocissimus) quàm mobilis Aër habetur. Ignis vocabulo fortasse Mars fuit insinuatus, cui alias etiam ab igne nomen est Pyrois, atque illi Tetraëdron datum, forte quia includitur ejus orbis hac figura: et Aquæ sub involucro, cui Icosaëdron attributum, Veneris stella (ut cujus curriculum Icosaëdro continetur) latere potuit, quia Veneri humores subjecti, ipsaque dicitur orta Maris spumâ, unde vox Αφροδίτη. Denique Mundi vox potuit singificare Terram; & Mundo Dodecaëdron adscribi, quia Terræ curriculum hac figura continetur, duodecim longitudinis partibus distinctum; uti illa figura duodecim toto ambitu planis contenetur. Quòd igitur in Mysterijs Pythagoreorum hoc pacto quinque figuræ distributæ fuerint non inter Elementa, ut Aristoteles credidit, sed inter ipsos Planetas; illud vel maximè confirmat, quòd Proclus finem Geometriæ inter cæteros hunc tradit, quod doceat, quo modo figuras convenientes cœlum certis sui partibus acceperit.

Nec dum finis est damni, quod Ramus nobis dedit, ecce sollertissimum Geometrarum hodiernorum Snellium, planè suffragantem Ramo, præfatione in Ludolphi à Collen Problemata: [Nota marginalis:Willebrordi Snellij de Binominalibus sententia:] primum ait, ad usum inutilem esse divisionem illam ineffabilium in tredecim species. Concedo si nullum ille usum agnoscat, nisi in vita communi, & si nullus contemplationum