Pagina:Johannes Kepler - Harmonices Mundi Libri V.pdf/267

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


IO. KEPLERI
Harmonices Mundi
LIBER V.

DE HARMONIA PERFE-
ctissima motuum cœlestium,

ortuque es ijsdem Eccentricitatum, Semidiametrorumque &
Temporum periodicorum.

Ad normam doctrinæ astronomicæ hodiernæ emendatissimæ, Hypothesesque, Copernici,
sed & Tychonis Bracheri quarum alterutræ hodiè, Ptolemaicis antiquatis, ut
verissimæ, publicè recipiuntur.

Galenus de usu partium Libro III.

Ἰερὸν λόγον ἐγὼ, τοῦ δημιουργήσυντος ἡμᾶς ὕμνον ἀληθινὸν συντίθημι, καὶ νομίζω, τοῦτ' εἶναι τὴν ἔνσέβειαν, οὐχὶ εἰ ταύρων ἑκατόμβασ αὐτῷ παμπόλλασ καταθύσαιμι, καὶ τά ἄλλα μυρία μύρα θύρα θυμιάσμαιμι, καὶ κασίας· ἀλλ' εἰ γνοίην μὲν αὐτὸς, ἔπειτα δὲ καὶ τοῖς ἄλλοις ἐξηγησαίμην, οἷος μὲν ἐστι τὴν σοφίαν, οἷοςτε τὴν δύναμιν, ὁποῖος δὲ τὴν χρηστότητα. τὸ γὰρ κοσμεῖν ἐθέλειν ἅπαντα τὸν ἐνδεχόμενον κόσμον, καὶ μηδενὶ φθονεῖν τῶν ἀγαθῶν, τῆς τελειτάτης χρηστότητος ἐγὼ δείγμα τίθεμαι: καὶ ταύτῃ μὲν ὡς ἀγαθὸς ἡμῖν ὑμνείσθω, τὸ δ' ὡς ἄν μάλιστα κοσμηθείη, πᾶν ἐξευρεῖν,
ἄκραστσοφίας, τὸ δὲ καὶ δρᾶσαι πάνθ' ὅσα προεῖλετο,
δυνάμεως ἀηττήτου.

Id est:

Sacrum sermonem, hymnum Deo Conditori verissimum ordior, pietatem hanc esse ratus, non ut hecatombas illi Taurorum plurimas immolem, odores innumeros adoleam & Casiam: sed ut primùm Ipse discam, pòst & cæteros doceam, & quantus ille sit sapientiâ, quantus potentiâ, & qualis bonitate. Velle enim omnia, quanto posset ornatu, decorare, nec ulli Bona sua invidere; id ego Bonitatis consummatissimæ documentum statuo; hactenusque ut Bonum
celebro: Omnia verò invenire, quibus quàm maximè exornarentur, eminentissimæ Sapientiæ;
Omnia denique, quæ statuerat, in opus producere, Potentiæ insuperabilis.
(?)

Cum S. C. M. Privilegio ad annos XV.

lincii austriæ
Excudebat Johannes Plancus,


ANNO M. DC. XIX.