virtute Hectoris statueres, prope nescires. Sed, ubi in urbe in congressum venit Andromachae, fortis viri partes sustinuit magnamque sul exspectationem movit. Quanam autem re alia magis, quam singulari certamine inito virtutem suam probare poterat? Jam vero ante ipsum certamen virtus Hectoris magnopere extollitur, cum duces Achivorum in certamen descendere cunctantur, cum tandem procedit Menelaus atque illos increpans se ipse ad certamen accingit, sed, ne cum fortiore viro pugnet, ab Agamemnonę impeditur, cum denique fortiter incitante Nestore novem duces surgunt et sortitione facta Ajax, summus dux Achivorum, sortem ducit isque pro victoria Achivos vota suscipere vult. Congressi sunt leonibus similes atque pari virium robore parique animi impetu pugnarunt, sed Ajax paulo superior fuit. Cum autem in eo esset, ut ensibus eductis in se invicem irruerent, nocte ingruente a praeconibus utrinque missis impediti sunt. Pugua diremta Hector et Ajax, muneribus mutuo datis, discesserunt. Postquam igitur Hector certamen singulare magna cum laude iniit et multa alia praeclara facinora edidit, diguus adversarius Achillis atque apta persona ad mźdzę ciendum haberi potuit.
VIII.
In hoc libro tria exigua exempla ironiae inveniuntur.
Vv. 177–179. Hector muros Graecorum recens exstructos sie deridet: «Stulti, qui hos muros exstruxerunt, infirmos, inutiles, qui non qui non vim eam arcebunt, equi vero facile fossam transilient.» Stultus ipse,