Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/110

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ηensam að se traxit atque e manu evellit eνseque cervice percussa membra solvit. Sic adolescens eximine virtutis, cum beate vivere potuisset, aereo somno oppressus est (241-247).

Ὣς ὁ μὲν αὖθι πεσὼν κοιμήσατο χάλκεον ὕπνον,
οἰκτρὸς, ἀπὸ μνηστῆς ἀλόχου, ἀστοῖσιν ἀρήγων,
κουριδίης, ἧς οὔτι χάριν ἴδε, πολλὰ δ' ἔδωκεν
πρῶθ᾽ ἑκατὸν βοῦς δῶκεν, ἔπειτα δὲ χίλι᾽ ὑπέστη
αἶγας ὁμοῦ καὶ ὄις, τά οἱ ἄσπετα ποιμαίνοντο.
δὴ τότε γ' Ἀτρείδης Ἀγαμέμνων ἐξενάριξεν,
βῆ δὲ φέρων ἀν' ὅμιλον ᾿Αχαιών τεύχεα καλά.

Momenta ironiae poëta verbis ipse indicavit. In voce οἰκτρός Insistere quidem poterat. Nam cur miserandus esset praegressa narratione ostendit. Sed poëta immoratur rei miserae ac luctuosae et reliqua per amplificationem addit, quo magis rem animis nostris instillet. Praeterea observanda est exquisita collocatio verborum. Ἀπό in caesura positum est, item ἀλόχου, qua voce haud temere prior ordo clauditur, ut sequatur alter, contrariam rem continens ἀστοῖσιν ἀρήγων, i. e. Iphidamas dum civibus Trojanis auxiliabatur, procul a nova nupta miser cecidit. Κουριδίης cum ab initio sequentis versus posuisset, alteram sententiam alteri implicuit, ut utraque, cum altera ab altera resiliret, pariter animum nostrum teneret. Ne autem verba πολλὰ δ' ἔδωκεν sordide adjecta putes, poëta discrepantiam ironicam significavit. Quae deinceps sequuntur (214–245), explicant quidem superius πολλά, sed simul ostendunt magnas opes Iphdamantis, propter quas videbatur vivere debuisse, vel quas el salutem afferre potuisse vel debuisse crederes.