Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/113

E Wikisource
Haec pagina emendata est

mortem effugisti, canis; certe tibi prope venerat malum; nunc iterum te servavit Phoebus Apollo, cui tu soles precationem facere, cum proficisceris in stridorem jaculorum (sarcasmus). Verum tandem te conficiam, ṇunc autem alios aggrediar, quemcunque deprehenderim.» «Dixit et Paeonis filium hasta inclytum interfecit spoliavitque.» Interea autem Alexander in Tydei filium arcum intendit perrussitque plantam dextri pedis ita, ut sagitta penitus in terram defigeretur. Quo facto admodum suaviter ridens ex insidiis exsilult et glorians verbis lacessivit Diomedem.

Poëta, ut videtur, Diomedem de Hectore insignen victoriaur reportare et gloriari jussit, qua major deinceps discrepantia appareret, quae ex subita vicissitudine fortunae oriretur. Eodem pertinet, quod ipsum Paris eodem temporis vestigio percussit, quo minaciter locutus hostem caesum armis spoliabat. In quo observandum est, quantum poëtae interfuerit, ut res contrariae mire occurrerent. Nam versu 368 narrat, Diomedem locutum spoliare hostem. Quatuor versibus interjectis (369–372) eandem rem repetit repetitamque uberius depingit. Illi quatuor versus (369–372) non magis ad descriptionem, quam idcirco adhibiti sunt, ut eadem res commode bis diceretur, quo varia fortuna ad animum revocaretur. Ad discrepantiam augendam faciunt quoque insolentia verba hominis imbellis (380–383); quae ex altera parte respondent orationi Diomedis supra allatae (362–367). Ne tamen patrius heros, quamvis malam fortunam expertus, fractus videretur, poëta forti eumi oratione uti jussit (385–395) «Sagittarie, conviciator, arcu clare, puellarum speculator; si quidem cominus armis periculum faceres, non tibi prodessent arcus et crebrae sagittae; nunc vero, quod strinxisti plantam pedis, sic inepto