Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/117

E Wikisource
Haec pagina emendata est

mas malum rem mniciari Trojanosque cladem accepturos esse praedicit, iisque, pedem ut referant, suadet. Hector vero ilium torve indiens graviter increpat, atque, augurio neglecto vel potius contemplo, ad murum oppugnandum caeco impetu fertur, quamquam magno spiritu rem aggreditur:

ἡμεῖς δὲ μεγάλοιο Διὸς πειθώμεθα βουλῇ,
ὃς πᾶσι θνητοῖσι καὶ ἀθανάτοισιν ἀνάσσει.
εἷς οἰωνὸς ἄριστος, ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης.

Quae banc vim habere videntur, ut tu mirere ac tanto magis miserere virum egregium, cum pro salute patriae fortiter pugnantem occisum videris.

Nunc intelligimus, cur poëta supra v. 61 sqq Polydamantem optime consulentem et Hectorem cetcrosque duces ci obsequenles fecerit. Etenim nuctoritatem ei parare voluit, ut nunc quoque bene suadere videretur, quo acrius excitaretur contumacia Hectoris mox perituri.

Denique atlendamus ad ironiam versuum 218–222, in qua lalet imago Hectoris malo suo victoris. «Trojanis hoc augurium advenit transire cupienlihus, aquila altivolans, ad sinistram copias dividens, cruentum serpentem ferens unguibus immanem, vivnm; citoautem eum dimisit, antequam ad carum nidum pervenisset, ncque effecit, ut portans daret nat is suis (τεκέεσσιν ἑοῖσιν).» Observa in his sensum poëtae mollem, in animalium vita fata humana aflectusque humanos cernentem.

XIII.

In altera parte superioris lihri non fuit locus ironiae. Hoc quidem libro poëta inde a v. 150 ironiam adhi-