bere poterat, sed maluit primum variam fortunam pugnae simpliciter enarrare, ut paullo pest, cum certamen vehementissimum exarsisset, ludibria rerum exhiberet.
Legamus acerbissimum sarcasmum:
Vv. 361–404: Idomeneus interfecit Othryoneum, qui quidem nuper belli ad famam venerat petebatque Priami filiarum formosissimanı Cassandram, sine donis nuptialibus; nam pollicitus erat magnam rem, a Troja se Achivos invitos depulsuram. Senex Priamus eam promiserat atque annuerat se el daturum; ille ergo pugnabat promissis fretus. Idomeneus autem (repetit rem discrepantiae causa ac simul ulterius persequitur) eum hasta fulgenti petebat et percussit sublimi grada incedentem (inculcatur arrogantia); neque artit thorax aereus, quem gestahat, ac fixit eam in medio ventre. Othryoneus fragorem edidit endens. Ille autem gloriatus est diecus: «Othryoneu, te ntique supra mortales laudabo omnes, si vere jam omnia perficies, quae pollicitus es Dardani filio Priamo; is autem promisit filiam suam. Nos quoque tibi haee polliciti praestiterimus dederimusque Atridae filiarum forma praestantissimam, Argis arcessitam, in matrimonium, si ta nobiscumi. Dii expugnaveris bene habitatam urbem. Sed sequere, ut apud naves colloquia ineamus de nuptiis; nequaquam emira mali soceri sumus.»
Ex hac ironia nascitur altera:
Vv. 383–401. Sic fatus pede vahehat cadaver per aere proelium heros Idomenens. Huic autem Asius venit vindex, pedes ate equos (πεζός valet ad augendam fiduciam. Significanter ἀμύντωρ in fine versus positum, πεζός initio. Hanc eundem Asium unum prudens consilium sprevisse se temere cum equis fossam transiisse supra