Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/119

E Wikisource
Haec pagina emendata est

vidimus); hos autem anhelantes in humeros ejus assiduo tenebat auriga famulus (ut Asias facilius fugam capere posset, sen potius ut equos praedam victori relinqueret, auriga occiso); ille vero cupiebat animo Idomeneum percutere. At hic eum (ineipit conversio) prior percussit hasta al jugulum sub mento penitusque transfixit. Cecidit antem (inutilis vindex!) sic, ut querens cadit vel populus alba vel pinus procera, quam in mentibus fabri exeklerunt securibus recens acutis, ut esset Hignam navale: sic ille (observetur ἡ ἐπιμονή ante equos et currum jacebat prostratus, dentibus frendens, pulverem manibus prehendens sanguinolentum. Auriga autem ejus, mente, quam ante habebat, conturbata, ne ausus quidem est, hostium manus ut effugeret, equos retro vertere. Hunc vero Antilochus pugnax medium hasta transfodit neque arcuit thorax aereus, quem gestabat, sed in medio ventre hasta haesit. Ipse igitur anhelans excidit curru aftabre facto; equos autem Antilochus, maguanimi Nestoris filius, abegit a Trojanis ad bene ocreatos Achivos ».

Asii sorte narrata, poëta paulum remittit ironiam et sic pergit narrare: Deiphobus propter Asium dolens prope necessit ad Idomeneum eumque hasta fulgenti petiit. Sed hic ex adverso conspicatus evitavit ictum. Tamen Delphobus jaculum non irritum ex robusta manu emisit percussitque Hippasi filium ypsenorem, pastorem populorum, eique genua solvit. Quo facto insolenter gloriatus est vociferans: «Non utique inultus jacet Asiυs; sed ipsum puto descendentem ad Orcum validas portas habentem animo gavisurum, quoniam ei misi comitem. Quae acerba irrisio seu sarcasmus vehementer iram Achivorum irritat. Idomeneus praesertim strenue bestes insequitur.