Iam persequamur omnem rationem conflictionis, in quo ad interiorem nexum rerum attendamus. Et principium quidem illius conflictionis poëta ad deum ultorem impietatis refert. Statim enim post prooemium praemissum sic quaerit et respondet:
- Τίς τ' ἄρ σφωε θεῶν ἔριδι ξυνέηκε μάχεσθαι;
- Λητοῦς καὶ Διὸς ὑιός.
Deinde simplicissimo sermone enarrat, quam ob causam Apollo iratus Achivis immiserit pestem, quae locum dedit contentionis. Venerat enim in castra Achivorum Chryses, sacerdos Apollinis, infulam dei tenens manibus aureumque sceptrum et immensa ferens dona, quibus filliam suam Chryseidem redimeret. Ac supplex orabat cum omnes Achivos tum Atridas, revereri jubens deum. Sed, cum illi acclamarent sacerdotemque reverendum esse dicerent, Agamemnon ira incensus eum contumeliose dimisit minaciaque verba adjecit :
- Μή σε, γέρον, κοίλῃσιν ἐγὼ παρά νηυσὶ κιχείω
- ἢ νῦν δηθύνοντ', ἡ ὕστερον αὖτις ιόντα!
- μή νύ τοι οὐ χραίσμῃ σκῆπτρον καὶ στέμμα θεοῖο·
- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
- ἀλλ᾽ ἴθι, μή μ' ἐρέθιζε, σαώτερος ὡς κε νέηαι!
Agamemnon igitur, cum potentis dei sacerdotem et suppliciter orantem et justa petentem contumelia affecisset atque insignia muneris divini ludibrio habuisset, piaculum commisit. Data opera poëta sacerdotem et submissas preces facientem et Achivis bene cupientem et pietatem erga filium Jovis leniter commendantem inducit, quo magis discrepet superbia fastidiumque Agamemnonis. Sacerdos, cum procul discessisset, Apollinem ora-