Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/129

E Wikisource
Haec pagina emendata est

vulneratus et ab Hectore hasta transfixus est. Verum quod varia fortuna proelii accidit, id poëta a Jovis consilio, repetit. «Circa mortuum Sarpedonem Trojani et Achivi assidue pugnabant. — — Neque Jupiter unquam ab aspera pugna oculos avertebat multumque de caede Patrocli consultabat animo, num jam et illum hic in aspera pugna super Sarpedonem splendidas, Hector aere occideret armisque spoliaret, an adhuc etiam pluribus, augeret gravem laborem. Sic autem ei cogitanti visum est satius esse, ut strenuus famulus Pelidae Achillis retro Trojanos et Hectorem bellatorem repelleret ad urbem multorumque animas eriperet.» — Fortuna Patrocli inclinatur, quam inclinationem poëta nunc leniter significat (ή ἤδη καὶ κεῖνον — ἢ ἔτι καὶ πλεόνεσσιν —) mox planius locuturus. Cur autem poëta caedem Patroli distulit eumque Trojanos et Hectorem ad moenia repellere jussit? Ut major esset ludibrii vis, cum Patroclus propterea in pernicem incurreret, quod mandata Achillis neglexisset mortemque oppeteret tum, cum summam victoriam reportasset. Ut tamen Patroclus culpa temeritatis vacaret, occulta decreta Jovis plus, quam mentem humanam valere dixit vv. 684–691, quibus mortem Patrocli generatim nunciat ludibrium indicans: «Patroclus autem, equos et Automedontem exhortatus, Trojanos et Lycios insequebatur et magnum accepit malum; demens; quodsi mane datum Pelidae observasset, certo effugisset fatum exitiale atrae mortis. Sed semper Jovis validius consilium, quam hominum; qui et fortem virum in fugam vertit et aufert victoriam facile, interdum autem ipse excitat ad pugnandum[1]; is igitur ef tum animum in pectore in-

  1. ↑ Frustra versus 689–690 exsulare voluerunt ad amplificationem praecedentis sententiae necessarios.