cendit. Eodem tenore ironiae haud sine commotione animi poëta quaerit apostrophe usus: «Tam quem primum, quem postremum interfecisti Patrocle, quando jam te dii ad mortem destinarunt? In qua interrogatione contrariorum vis observanda est.
Cur Jupiter Patroclum perdere constituit? Num iratus ob filium Sarpedonem occisum poenas sumere voluit? At ipse permiserat, ut hic a Patroclo caderet[1]. Ergo accipiamus, mortem Patrocli necessariam visam esse Jovi, ut Achilles plecteretur[2]. Quamquam, ne ille immerito vitam amittere videretur, poeta cavit versibus 648–649, nominatim vero his verbis: ἢ ἤδη καὶ κεῖνον — εἰ ἐπ' ἀντιθέῳ Σαρπηδόνι. Etenim Patroclus, quem ceciderat viram optimum, super eum cadens quasi debita jura solaturus erat[3]. Quid? Jupiter de Patroclo hene meritus est, quod ei magnam gloriam adipisci concessit, antequam mortem obiret.
Colligamus superiora, ut reliqua persequamur. Poëta Patroclum summum fustigium laudis bellicae attingere Jassit, quo gravior deinceps esset commutatio fortunae. Etenim Patroclus in certamen tum descendit, cam ne fortissimi quidem Achivorum duces vim Trojanoram sustinere potuerunt; utque primum apparuit, rem restitwit, Trojanis in fugam versis caesisque quam plurimis. Denique usque ad moenia Ilii Trojanos sociosque persecutus est atque urbem cepissent Achivi, nisi