Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/131

E Wikisource
Haec pagina emendata est

deus patrius Apollo in turri stetisset Patroclamque ter in morum scandentem ter deturbavisset. Sed non diu gloria laetatus est, fortuna mox in contrarium mutari coepta. Namque Hector ab Apolline admonitus equos ad proelium agi inque Patroclum dirigi jussit. Ubi congressi sunt, Patroclus ingenti lapide conjecto Cebrionen, aurigam Hectoris, percussit ita, ut is anima efflata e curru decideret. Tum Patroclus illum irridens sic allocutus est (745–750): «Papae, profecto perquam agilis vir; ut facile urinatur! Sicubi in mari piscoso esset, multos satiare posset hic vir, ostreas quaerens, nave desiliens, etiamsi procellosum esset. Adeo nunc in campo de curru facile urinatur. Profecto et inter Trojanos urinatores sunt.» Poëta facetiis acerbis Patroclum uti jussit, quod et ipse mox hosti ludibrio futurus esset. Quod ludibrium nos non temere conjecisse, apparet ex universa narratione fortunae Patrocleae et confirmatur iis, quae proxime sequuntur. «Sic locutus Cebrionen heroëm invasit, impetum leonis habens, qui stabula vastans vulneratus est in pectus, suaque ipsum perdidit virtus; sic in Cebrionen, Patrocle, insiluisti ardens.» Nam recte intellexerunt veteres, verbis ἑή τέ μιν ὤλεσεν ἀλκή significari imminentem interitum Patrocli, quod negarunt ii, qui otiosa pro significantibus habere voluerunt. Haec igitur verba ad animum revocant Patroclum intempestive victoria exsultantem. Et apostrophe otiosa est, nisi eam animum ludibrio fortunae commotum peperisse intelligis. Omninoque observandus est crebrior usus apostrophes, quae debetur ro náda narrationis (693 sq., 744, 754, 787, 812, 843).

Verum igitur ἑή τέ μιν ὤλεσεν ἀλκή ad sequentia spectant. Statim enim omnis fortuna Patrocli decisa erit. Et quidem de corpore Cebrionae Patroclus et Hector tam-