quam leones rabidi pugnant. Et ceteri Trojani et Danai circa Cebrionen mutuis sese ictibus caedunt. Tandem Patroclus summam victoriam reportat triplici impetu novem viris caesis, sed statim a tergo vulneratur et, dum retro in agmen sociorum sese recipit, mortifera basta ab Hectore percutitur.
Omnia poëta cumulavit ludibrii causa.
Ludibrium absolvitur oratione Hectoris (830–842): Patrocle, certe credidişti urbem te vastaturum nostram Trojanasque mulieres, libero die erepto, abducturum esse in navibus dilectam in patriam terram, demens; pro his enim Ilectoris veloces equi pedibus contendunt pugnatum, hasta vero ipse inter Trojanos bellicosos excello, qui ab ipsis arceo diem servitutis; te autem hic vultures comedent. Ah infelix, neque tibi, licet fortis sit, auxiliatus est Achilles, qui nimirum remanens tibi admodum multis mandaverat proficiscenti: «Ne mihi prius revertere, Patrocle, equum moderator, naves ad cavas, quam Hectoris homicidae sanguinolentam tunicam circa pectus discideris. Sic fere te allocutus est tibique animo vecordi persuașit.» Cum ironia respondet Patroclus: ἤδη νῦν, Ἕκτορ, μεγάλ' εὔχεο. Nam quod verbo concedit, adimit, cum stațim el non sua sibi virtute partam victoriam, exprobrat. Ad illa verba referuntur haec opposita: ἄλλο δέ τοι ἐρέω κ. τ. λ. Nam sic poeta: «Jam: nunc, Hector, magnifice gloriare, quamquam inepte gloriaris. At ego tibi aliud dicam, tu autem in animo reconde tuo: haud sane ne tu quidem ipse diu in vita versabere, sed tibi jam prope instat mors et fatum exitiale manibus domito Achillis illustris Aeacidae. Haec valent: Jam satia te gloriola, nam mox tu pares vices sortieris.
Vere observarunt viri docti, Patroclum facile praevidere