Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/133

E Wikisource
Haec pagina emendata est

potuisse, Achillem sibi vindicem fore. Vereor tamen, at mentem poëtae assecuti sint. Nec magis rem acu tetigerunt veteres, qui Homerum moribundis facultatem vaticinandi tribuisse dixerunt, quamquam moribundi probabiliter vindictam futuram praesagire videatur. Melius poëta intellexerat poëtam. Sic enim Orodes apud Virgilium, qui haud dubie vestigiis Homeri institerat (10, 738–742):

Conclamant, socii laetum paeana secuti.
Ille autem exspirans: Non me, quicunque es, inulto,
Victor, nec longum laetabere; te quoque fata
Prospectant paria, atque eadem mox arva tenebis.

Mihi igitur Patroclus de fragilitate communi compensationeque cogitare videtur atque ex communi antiquitatis sensu judicare, Hectorem insolentiae suae poenas daturum. Quae sententia comprobatur verbis Hectoris morientis (22, 358 sqq.):

φράζεο νῦν, μή τοί τι θεῶν μήνιμα γένωμαι
ἤματι τῷ, ὅτε κέν σε Πάρις και Φοῖβος Ἀπόλλων,
ἐσθλὸν ἐόντ', ὀλέσωσιν ἐνὶ Σκαιῇσι πύλησιν.

Ne te nomina ultorum impediant, poëta fabulam secutus est. Ceterum Achillem exactorem poenarum fore, Patroclus secundum probabilitatem vaticinatus est. Cfr. Od. 11, 72 sq.

Denique poëta dolet virum (anto robore et hac juventa, quae longam vitam felicitatemque promittere videbantur, misere periisse: «Sic, eum locutum caligo mortis obtexit; anima autem e membris avolans ad Orcum descendit, suam sortem lugens, relicto robore virili et juventa.» Hectorem autem sie inducit loquentem, ut nos virum superbum sibi illusisse proximo eventu doceamur.