Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/145

E Wikisource
Haec pagina emendata est

alii. Utinam contentio a diis atque hominibus pereat et ira, quae impellit etiam admodum prudentem saevire, quaeque multo dulcior melle stillante hominum in pectoribus augescit tamquam famus; sicut me nune in iram concitavit rex virorum Agamemnon. Sed haec quidem ante acta esse sinamus animum in pectore nostro domantes necessitate, quamvis dolentes. — Nunc autem ibo, ut cari capitis perditorem inveniam Hectorem; mortem sutem ego tum accipiam, quandocunque Jupiter voluluerit eam perficere atque immortales dii ceteri etc.»

Vv. 130–133. Significatur exsultatio intempestiva Hectoris ante proximum exitum.

Vv. 233–238. Achivi Patroclum alacriter extra iela extractum deposuerunt in lecto; cari autem circumsteterunt socii lugentes cum iisque pedibus velox sequebatur Achilles lacrimas calidas fundens, ubi conspexit fidum socium jacentem in feretro laceratum acuto acre.» Hanc rei laetuosae narrationem poëta clandit lugubri epiphoneinate, quo humani consilii inopinatam funestamque mutationem considerat: Hune eundem utique miserat (Achilles) cum equis et curra in bellum, nec vero rursus excepit reversum.»

Vv. 239–313. Nox finem pugnae imponit, ut poëta opportunitatem nanciscatur narrandi ea, quae, antequam Achilles in certamen descenderet, fieri necesse erat. Et quidem proximum erat nunc Hectoris, cui ab acerrimo boste fatale exitium parari modo didicimus, insolentem fiduciam ac temerariam mentem, qua in periculum sese conjiceret, per discrepantiam ostendere «Trojani ex aspera pugna cesserunt et in concionem, antequam coenam curarent, convenerunt. Erectis autém stantibus concio habita est, neque quisquam ausus est sedere; omnes