Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/148

E Wikisource
Haec pagina emendata est

XIX.

Achilles redit in gratiam cum Agamemnone. Hectori impendet saeva tempestas optimam spem habenti. Armis acceptis Achilles flagrat cupiditate ulciscendi Hectoris et illico in pugnam ruere ardenter cupit. Dum res bellicae parantur virique ad caedem cruentam sese accingunt, inducitur luctus muliebris ob virum, enjus mortem deplorat Achilles ceterique Achivi (282-300): «Briseis, similis aureae Veneri, ut vidit Patroclum conlossum acuto aere, ipsi circumfusa ululabat manibusque lacerabat pectus et teneram cervicem et pulchra ora.» Deinde mortuum alloquens sic lamenta fundit: «Patrocle, mihi miserae carissime animo, vivum quidem te reliqui ego e tentorio abiens, nunc vero te mortuum invenio, princeps populorum. reversa. Nequaquam me sinebas, quando virum meum velox Achilles interfecit, flere, sed me dicebas Achillis divini uxorem te facturum esse abducturumque in navibus in Phthiam et instructurum nuptias inter Myrmidones.» Imprudens hace promiserat, qui nunc jacet longe a patria terra! Et principio observentur contraria opposita, quibus efficitur ironiae quaedam significatio.

XX.

Apollo Aeneam, ut cum Achille congrediatur, incitat (79 sqq.). Aeneas detrectat certamen, sed deus magnum animum haesitanti inspirat. Cum igitur Trojani et Achi-