Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/155

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Junonem multis precibus adit jurequejurando sese obstringit nunquam a Trojanis exitium defensurum. Deus, qui magno spiritu horribilem sortem minatus erat Achilli, eventu ad humiles preces redactus est, ut malum a se ipso deprecaretur.

Eadem vi comica poëta narrare pergit aliud φάντασμα, pugnam deorum coelestium. Vv. 385–513. «Tum diι non amplius diu seorsum steterunt. Incepit enim Mars, clypeorum perforator, et primus in Minervam irruit, aeream hastam tenens, et prohrosa dixit verba: «Cur iterum, impudens, deos ad certamen committis, audacia violenta praedita? Magnus autem te animus excitavit. An non recordaris, te Tydei filium Diomedem impulisse, ut me vulneraret; ipsam autem fulgidam hastam recta in me adegisse corpusque pulchrum dilacerasse? Quare vicissim te nune puto luituram, quaecunque in me fecisti. Sic fatus feriit scutum fimbriatum, horrendum, quod ne Jovis quidem domuerit fulmen. Illa vero retro cedens saxum prehendit manu robusta, jacens in campo, nigrum, asperum magnumque, quod homines prisci posuerant, ut esset terminus arvi; hoc percussit impetuosum Martem ad cervicem solvitque membra. Septem autem occupavit jugera prostratus, foedavitque pulvere crines, armaque circum resonuerunt. Risit autem Pallas Minerva eumque glorians verbis alatis allocuta est: Stulte, videlicet ne adhuc quidem cognosti, quanto fortiorem gloriar ego me esse, quod mihi vim tuam opponis. Sic matris tuae furias luas, quae tibi irata mala machinatur, quod Achivos deseruisti, ac Trojanis superbia elatis auxiliaris». Prior impetum fecit Mars idemque conviciatus et minatus est, ut eventu meliora edoceretur. Dea ante rem verbis plane abstinet, victrix justas poenas se